{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 2","citation":"Galileo, Systema cosmicum 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/2.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"annon isthic habetur primò, quod praeter tres dimensiones non sit vlla alia, propterea quod ipsatria omnia sunt, & ipsum ter omniquaque? Et hoc nonne confirmatur autoritate atque doctrinâ Pythagoricorum, qui asserunt, omnia tribus esse determinata, principio, medio ac fine, eumque ipsius Omnis esse numerum? Et vbi relinquis alteram rationem, quod nimirum, naturae quadam lege numerus ille ad sacrificia deorum adhibetur? quòd item, vtique dictante sic natura, rebus, quae numerotres sunt, non autem paucioribus, attribuitur vocabulum Omnes? Duo enim Ambo quidem dicimus, & duos Ambos; Omnes autem non dicimus, nisi tres sint. Atque haec omnis doctrina traditur in textu 2. Postea textu 3. plenioris scientiae caussa legitur, quod Omne, & Totum, & Perfectum, formaliter vnum idemque sint, ac proinde solum Corpus inter magnitudines sit perfectum: solum enim ipsum tribus determinatur: hoc autem est Omne. Tripliciter autem cum sit diuisibile, omniquaque diuisibile est. At verò ceterarum magnitudinum alia diuisibilis est vno modo, alia duobus. Vt enim numerum adeptae sunt, sic etiam diuisionem, & continuitatem: atque ita vna magnitudo continua est versùs vnam partem, altera versùs duas: tertia verò, scilicet Corpus, omniquaque continuatur. Praeterea textu 4. post quaedam exposita, numquid id ipsum alia quadam demonstratione probat? scilicet, cum transitio non fiat nisi secundùm aliquem defectum (quomodo à linea transitur ad superficiem, cum linea latitudine careat) & verò impossibile sit, Perfectum deficere; Omniquaque enim est: proinde non datur transitus à Corpore ad aliam magnitudinem. Iam his omnibus locis annon abunde probatum esse videtur, quòd vltra tres dimensiones, longitudinem, latitudinem & profunditatem, non possit fieri transitio ad aliam: & quod proinde Corpus, quippe omnibus illis praeditum, sit perfectum SALV. Vt verum fatear, hac omni disputatione tua non vltrà me constringi sentio, nisi vt concedam, quicquid principium, medium, ac finem habet, id posse atque debere dici perfectum: quod autem postea, quoniam principium, medium & finis, Tria sunt, ideo ternarius numerus sit numerus perfectus, & iis rebus, quae eo numero constant, perfectionem conferendi vim habeat, nullam video rationem quae me moueat ad id concedendum. nec etiam intelligo, neque credo, quod v. g. ad vsum pedum, numerus ternarius magis sit perfectus quàm quaternarius, aut binarius: neque scio, an quaternarius caussa sit alicuius imperfectionis in Elementis: & an Elementa, perfectiora futura fuerint, si tria tantùm essent.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 1","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/1"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 3","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}