{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 200","citation":"Galileo, Systema cosmicum 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/200.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Ex his rectam esse breuissi mam demonstraturus, in curua sumit punctum quoddam, vt C. ducitque duas alias rectas AC. CB. quae ambae longiores sunt vnicâ AB. id quod ab Eu AE clide demonstratur. Atqui curua ACB maior est duabus rectis AC. CR. Ergo à fortiori, curua ACB. multo maior erit rectâ AB. id quod erat demonstrandum. SALV. Si quis, quicquid vspiam Paralogismorum est, perquirat, nullum crediderim accommodatiorem isto reperturum, qui seruiat in exemplum illius omnium fallaciarum solennissimae frequentissunaeque, scilicet quae probat ignotum per ignotius. SIMP. Quomodo? SALV. Quid quaeris? Conclusio ignota quam tu probari vis, nonne est, quod curua ACB. longior sit rectâ AB? Medius terninus, qui tanquam notus assumitur, numquid est, quod curua ACB. si maior ambabus AC. CB. quas notum est maiores esse vnicâ AB. Quod si ignotum est, curuam esse maiorem solâ rectâ AB. quomodo non multò erit ignotius, quod ipsa sit maior duabus rectis AC. CR. quas constat esse maiores solâ AB? & tu id pro noto assumis? Nondum satis intelligo, vbi fallacia consistat. SIMF. SALV. Quamuis duae rectae sint maiores solâ AB. vt notun est ex Euclide: tamen cùm curua maior sit duabus rectis AC. CB nonne ea multo maior erit solâ rectâ AB? SIMP. Ita, domine. SALV. Curuam ACB. maiorem esse rectâ AB est condusio, eaque notior ipso medio termino, qui est, eandem curuam esse maiorem duabus rectis AC. CB. Iam si medius terminus ipsa conclusione minùs est notus, id vocatur probare ignotum per ignotius. Nunc reuertamur ad propositum nostrum. Sufficit enim intelligere te, rectam esse breuissimam omnium linearum, quae inter duo puncta duci possunt. Et quoad principalem conclusionem, ais tu, sphaeram materialem non tangere planum in vnico puncto. Qualis est ergo contactus eius? SIMP. Pars aliqua de superficie ipsius. SALV. igitis SALV. Et contactus pariter alterius sphaerae, priori aequalis, serit ne similis particula superficiei eius? SIMP. Nulla ratio obstat quin ita sit. SALV. Ergo cum duae quoque sphaerae se mutuo tangunt, tangent iisdem duabus superficiei parti– culis.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/199"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 201","label":"201","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/201"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}