{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 205","citation":"Galileo, Systema cosmicum 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/205.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Sed indica mihi, figura illa, qualiscunque sit, quam hoc saxum obtinet, habet ne illam perfectissime, an minus? SIMP. Ita perfecte, vt nil possit exactius. SAGR. Si ergo in figuris irregularibus, & proinde factu difficilibus, inueniuntur tamen infinitae perfectissime formatae; qua ratione queat affirmari, simplicissimam, ideoque facilimam omnium, esse inuentu impossibilen Pace vestra, domini: videmur ingressi disputatioSALV. priem non multo pluris momenti, quàm de lana caprina: cumque nostra colloquia porro debeant institui de seriis grauibusque rebus, nos friuolis nulliusque ponderis altercationibus tempus perdimus. Meaminerimus, obsecro, quod inuestigatio Mundani Systematis, ProHema maximum ac nobilissimum sit, si quod aliud in natura: ac tanto majus quidem, si postea dirigitur ad discussionem alterius, scilicet de caussa fluxus & refluxus marini, cuius ad inuestigationem maxima quaeuis ingenia, quae huc usque extiterint, certatim operam studiumque, frustra fortasse, contulerunt. Quapropter si nil restat aliud, quod producamus ad absolutam excussionem instantię à terrae vertigine desumptae, quae fuit vltima ad probandam eius immobilitatem circa proprium centrum, adducta; transire licebit ad scrutinium earum rerum, quae de motu annuo in vtramque partem agitari possunt. SAGR. Nolim, ingenia nostra, Saluiate, modulo tui metiaris ingenii. Tu, qui non nisi maxime sublimibus occupari contemplationibus insueuisti, ceu friuola spernis, & infra te posita, quae iustum gratumque cibum intellectui nostro praebere videntur. Proinde nobis quandoque gratificandi caussa, ne dedigneris hucusque te demittere, vt nonnihil curiositati nostrae concedas. Quod deinde pertinet ad solutionem vltimae instantiae, sumptae ab excussione diurnae vertiginis, mihi quidem adhuc multo pauciora quàm quae produxisti, satisfacere poterant: verumtamen etiam illa, quae superabundanter allata sunt, ita curiosa delicataque videbantur, vt mentis agitationem non modo non delassarint, sed etiam sui nouitate voluCe 3 voluptatem tantam, quanta maxima est, attulerint. Proinde sicu restat alia speculatio quam adiungas, age produc illam, à me luba tissime cognoscendam.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 204","label":"204","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/204"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 206","label":"206","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/206"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}