{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 225","citation":"Galileo, Systema cosmicum 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/225.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"& prolingemus vsque ad latus eius BM non modò parallelas in triangulo signatas, sed etiam infinitatem illarum, quae productae intelliguntur ab omnibus punctis lateris AC. & quemadmodum BC. erat maxima infinitarum trianguli, repraesentans nobis maximum gradum velocitatis à mobili acquisitae in motu accelerato, totaque superficies ipsius trianguli erat quasi congeries ac suma totius velocitatis, qua tale spatium confecit in tempore AC. ita quoque parallelogrammum congeries est & aggregatum totidem graduum velocitatis, quorum tamen vnusquisque aequalis est maximo BC. Quae velocitatum congeries dupia est ad congeriem velocitatum crescentium in triangulo: quomodo ipsum quoque parallelogrammum Auplum est ad triangulum. Proinde si mobile decidens secundùm gradus velocitatis acceleratae, quales sunt in triangulo ABC. certum spatium in tempore certo transmisit; rationi congruum est & probabile, quòd secundùm velocitates vniformes & parallelogrammo respondentes idem si moueatur, transiturum sit aequabili motu eodemque tempore spatium duplum ad prius illud, quod accelerato motu ransmittebatur. SAGR. Est mihi per omnia satisfactum. Quod si tu discursum hunc, probabilem vocas; quales erunt ergo necessariae demonstrationes? Vtinam in tota philosophia communi vel vnica tam euidens inueniri posset! In Physica SIMP. In scientia Naturali, non est, vt mathematicam renon requiraquiramus euidentiam exquisitam. tur euidenSAGR. Sed haec de motumonne quaestio Naturalis est? tia mathetamen eius nec vel minimum accidens ab Aristotele demonstratum matica. inuenio. Sed ne colloquium nostrum interrumpamus vlterius: quin tu, Saluiate, noli deesse promissis, & me doce, quam putes esse caussam, praeter resistentiam medii obnitentis apertioni suae, vt res pendula denique conquiescat. SALV. Dic mihi: duorum è distantiis inaequalibus pendentium id, quod longiori filo suspensum est, nonne vibrationes rariotes edit? SAGR. Pendens è funiculo longiore, Gibra tiones rariores edit qua è breuiore. Eiusdem penduli Gibrationes, seu magna, seu paruae, fiunt eandem frequentiâ. Caussa quae pendulum impodit, idque quieti resti tust. Funiculus aut carena, cui penduli annexum, eo Gebrante inrorquetur in arcii, non in directum extenditur. SAOR. Ita, si nimirum aequalibus vtrumque distantiis à perpendiculo remoueatur. SALV. Id vero nihil interest, plus ne remoueatur, an minus Idem enim pendulum semper aequali tempore suas reciprocationes edit, siue illae sint longissimae, siue breuissimae: hoc est, seu longissime, seu minus longe pendulum à perpendiculo remoueatur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 224","label":"224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/224"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/226"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}