{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 242","citation":"Galileo, Systema cosmicum 242","ref":"242","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/242","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/242.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Autor ille profecto propter ingentis animi facinus hoc detrahendi de Caelo stellas nouas, & in sphaeram elementarem compingendi, dignus est, qui immensùm extollatur, & aut ipse stellis inseratur, aut saltem inter eas nomen ipsius aeterno famae praeconio celebretur. Quam primum ergo nos expediamus ex hac parte, Copernici opinionem oppugnante; ac instantias eius exordire. SIMP. Non consultum est, vt eas ad verbum legamus: satis enim prolixae sunt. Cùm saepius attente librum pellegerim, ad paginarum oras, vt vides, annotaui praecipua, in quibus demonstrationis neruus consistit. haec solum legere suffecerit. Primum argumentum incipit ibi. Et primo, si opinio Copernici recipiatur, Criterium naturalis Philosophiae, ni prorsus tollatur, vehementer saltem labefactant videtur. Id vero Criterium, vt omnes philosophorum sectae sentiunt, hoc sibi vult, quod Sensus. & Experientia nostri sint in philosophando duces: sed in hypothesi. Copernicana sensus in signiter decipiuntur; dum sensibiliter animaduertunt, in propinquo, & quidem in mediis purissimis, grauissima corpora recte ad perpendiculum descendere, nec vel pilum declinare à linea recta: at nihilominus ex Copernici doctrina, visus in re tam clara decipitur, nec motus iste rectus est, sed ex recto circularique mistus. SALV. Hoc primum argumentum est, quod Aristoteles & Ptolemaeus, omnesque sectatores eorum producunt: ad quod abunde. responsum est, & ostensus paralogismus, ac satis aperte declaratum, quod motus bis aliisque mobilibus communis, perinde sit ac si nec esset. Sed cum verae conclusiones sexcentis rationibus confirmari possint, in gratiam illius philosophi quid aliud adiungam: & tu, Simplici, vices eius sustinens, ad interrogata responde: ac primò dic mihi, quem effectum habet in te lapis ille, qui decidens de summitate Turris, caussa est, vt motum illum animaduertas. Nam si casus eius nihil amplius, nihilque noui operaretur in te praeter id quod operabatur quies eius in summitate Turris, certe minime descensum eius animaduerteres, nec motum eiusdem à quiete distingueres. SIME edibzy G Googl igi SIMP. Percipio descensum eius respectu Turris. Iam enim illum video tali signo Turris, mox humiliori alii adsitum, & ita consequenter, donec in terram delatum animaduertam. SALV.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 241","label":"241","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/241"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 243","label":"243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/243"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}