{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 246","citation":"Galileo, Systema cosmicum 246","ref":"246","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/246","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/246","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/246.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Porro dic mihi: si Telescopium priùs hîc directum in Turrim illam Buranam, sex milliaribus hinc distantem, transuersum solummodo, quod aiunt, vnguem per angulum deflecteremus ad dextram aut sinistram, sursum deorsumue; quem nam haec inflexio praestaret effectum in ista Turri captanda? SALV. Faceret, vt illam penitus ex oculis amitteremus. Talis enim declinatio, licet hic minima, tamen isthic centenis, imò millenis cubitis valere potest. SAGR. At si sine mutatione anguli, tubum semper sibi ipsi parallelum seruando, transferremus instrumentum 10. aut 12. cubitis remotiùs ad dextram aut ad sinistram, sursum vel deorsum; quem effectum ea res quoad Turrim haberet? SALV. Absolute imperceptibilem. cum enim spatia hic & isthic intra radios parallelos contineantur; necesse est vt hic & illic factae mutationes sint aequales: cumque spatium, quod isthic abinstrumento detegitur, multarum eiusmodi Turrium capax sit, non est periculum vt visu illius excidamus. SAGR. Vt iam redeamus ad nauem, nil haesitantes affirmare possumus, quod mouere Telescopium ad dextram aut ad sinistram, sursum vel deorsum, atque etiam prorsum aut retrorsum, ad 20. vel 25. cubitos, dummodo id semper sibi ipsi parallelum teneamus, radium visiuum non plus abducere possit ab obseruato obiecti puncto, quàm iidem illi 25. cubiti, cumque ex interuallo 8. vel 10. milliarium, spatium ab instrumento detectum multò sit largius quàm quodcunque visum nauigium; itaque tam exigua mutatio praestare non potest, vt illud ex oculis amittam. Impedimentum igitur & caussa, vt aberremus ab obiecto, non nisi à mutatione per angulum facta proficisci potest, quamuis ab agitatione nauigii profecta Telescopii translatio sursum, deorsum, ad dextram aut linistram, magnum numerum cubitorum inferre non potest. Iam pone, duo tibi esse Telescopia, quorum vnum adfixum sit ad inferiorem mali nauis partem, & alterum non quidem in summo malo, sed in summa certe antenna, cumaei pinna iungitur: vtrumque vero directum esse ad nauigium 10. milliaribus remotum. dic mihi, credis ne, quòd quacunque nauis agitatione, aut inclinatione mali, maior mutatio, atio, quoad angulum, fiat in altissimo tubo quàm in infimo? Cum impetus vndę proram extulerit, antennae supremitas 30. vel 40. brachiis plusquam pes mali retrocedet, ac per tantundem spatii tubum superiorem, inferiorem verò per palmum solummodo retrahet: sed angulus tautundem in vno, quantum & in altero instrumento mutatur. Pariter incumbeus in latera fluctus plusquam centies ampliore spatio ad dextram sinistramue transfert superiorem tubum, quàm inferiorem: sed anguli aut nihil prorsus, aut aequaliter certe mutantur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 245","label":"245","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/245"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 247","label":"247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/247"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}