{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 248","citation":"Galileo, Systema cosmicum 248","ref":"248","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/248","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/248.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Necesse est, philosophum illum credere, terram illam, quam Copernicus in gyrum agi facit, vna cum ambiente aëre, per circumferentiam orbis magni, non esse illam ipsam, quàm nost incolimus, sedaliam aliquam ab hac diuersam. nostra enim haec eadem velocitate secum & aëre circumstante nos quoque deducit. Ec quem ictum sentiremus, si infestâ nos hastâ prosequentem, aequali fugae velocitate declinaremus? Iste dominus oblitus est, nos non minus ac ipsam cum aëre terram, in gyrum rapi, &, quod sequitur, ab eadem semper aëris parte contingi, & proinde ab aëre non feriri. SIMP. Imo secus est. ecce tibi verba immediate sequentia. Praeterea nos quoque rotamur ex circumductione terrae, &c. SALV. Iam autori tuo nulla possum excusatione subuenire: tu ipsum excusa, Simplici, & iuua, si potes. SIMP. Nunc quidem ex improuiso defensio non occurrit, quae mihi satisfaciat. SALV. Cogitabis igitur hac nocte, & altero mane defensionem suscipies. Interim audiamus alias oppositiones. Prosequitur autor eandem instantiam, & ostendit. SIMP. Copernicanam doctrinam amplectentibus esse negandas sensationes proprias. Nam illud principium, cuius beneficio rotamur vna cum terra, nobis vel est intrinsecum, vel externum, hoc est, à raptiu terrae profectum. Quod si hoc alterum affirmetur, cum eiusmodi raptum nullum sentiamus, dicendum erit, quod sensus tactus non sentiat proprium obiectum sibi coniunctum, nec impressionem eius in sensorio. Sin verò principium est intrinsecum, nos non sentiemus motum localem à nobis ipsis profectum, nec vnquam animaduertemus propensionem perpetuò nobis ipsis annexam. SALV. Ergo philosophi illius instantia huc redit, principium illud, quo nos vna cum terra mouemur, siue sit externum, siue internum, debere nos illud omnino sensu percipere: cum autem id non sentiamus, proinde neutrum horum esse: atque adeo nos non moueri: & per consequens, terram ipsam immobilem esse. Ego vero adfirmo, tam vno, quàm altero modo fieri posse, vt motum illum non sentiamus.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 247","label":"247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/247"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 249","label":"249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}