{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 249-2","citation":"Galileo, Systema cosmicum 249-2","ref":"249-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249-2.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Quae res vt est falsa & impossibilis; ita nunquam fuit à Copernico prolata: qui potius contrarium affirmat, quod scilicet ab Occidente orbis ille tendat versus Orientem, hoc est, secundum ordinem signorum: vnde talis postea apparet esse motus annuus Solis constituti immobilis in centro Zodiaci. Vide nimis audacem haminis confidentiam: suscipere confutationem alienae doctrinae; & tamen ignorare prima illius fundamenta, quibus maior & praecipua pars fabricae totius innititur. Malum hoc principium est adiungendi sibi fidem lectoris. Sed pergamus vlterius. SIMP. Explicato vniuersali systemate, proponere incipit instantias suas contra motum illum annuum: ac primae sunt istae, quas profert ironicè, subsannando Copernicum & sectatores eius. Scribit enim, in hac phantastica mundi constitutione profitendas esse solennissimas ineptias: quod scilicet Sol, Venus & Mercurius sint infra terram: & quod materiae graues naturaliter sursum, & leues deorsum ferantur: quodque Christus Dominus & Redemptor noster adscenderit ad inferos, & descenderit in caelum, cum ad Solem accederet: item quod Iosua mandante Soli vt staret, terra steterit, aut Sol in contrarium terrae progressus fuerit: & quando Sol est in cancro, terra Copricornum peragret: praeterea quod signa hyemalia faciant aestatem, & aestiualia Ver; quodque non stellae ipsi terrae. sed terra stellis oriatur ac occidat: & quod Oriens incipiat in Occidente, & Occidens in Oriente: atque adeo quod quasi totus mundi cursus inuertatur. SALV. SALV. Omnia mihi placent, praeterquam quod loca Sacra Scripturae semper venerandae atque tremendae, puerilibus illis miumque scurrilibus autor admiscuit, & rebus sacrosanctis pen nos voluit, qui tamen per risum tantùm iocumque philosophandem nec affirmat quicquam, nec negat; sed hypothesibus aut praesuppo sitis innixus, familiariter disserit. SIMP. Profecto scandalum & mihi praebuit haud exiguum, maxime cum postea subiungeret, etsi Copernicani contortam aliquam responsionem ad istas & similes alias rationes adferant; non tamen ideo satisfacturos aut responsuros esse rebus sequentibus.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 348","label":"348","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/348"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 350","label":"350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/350"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}