{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 25","citation":"Galileo, Systema cosmicum 25","ref":"25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/25.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"quod vnum, si vel maxime liberales atque faciles esse velimus, tib concedi potest. Ceterùm si quis haec ipsa rigidius excutere vel let, primò negaret tibi, quod partes Terrae, totum suum repetentes moueantur per lineam rectam, & non per circularem, aut aliam aliquam mixtam: & profecto satis difficile tibi fuerit, contrarium demonstrare: sicut aperte cognosces ex responsionibus ad rationes & experientiam particularem à Ptolemeo & Aristotele adductam. Deinde si quis alius affirmaret, partes Terrae moueri, non vt Mundi centrum petant, sed vt reduniantur cum suo toto, eaque de caussa ipsas habere naturalem inclinationem versus centrum globi terreni, qua inclinatione conspirent ad formandum illum atque conseruandum; ecquodnam aliud totum, quod aliud Mundo centrum inuenturus esses, ad quod integer globus terrenus, inde excussus, re ditum quaereret, vt ratio totius & partium esset eadem? Adde, quod nec Aristoteles, neque tu, vnquam probabitis, Terram esse reipsa in Vniuersi centro collocatam: sed siquidem Vniuerso centrum aliquod assignari potest, Solem potius ibi locatum inueniemus, ut in progressu cognosces. lam sicut ex concordi omnium Terrae partium ad formandum suum totum conspiratione sequitur, illas partes vndiquaque isthic aequali inclinatione concurrere, & vt quoad fieri potest maxime vniantur, in sphaericam formam coalescere; quid ni credibile quoque sit, Lunam, Solem, & cetera corpora mundana, ipsa quoque non aliâ de causâ figuram obtinere rotundam, quàm instinctu concordi, & concursu naturali partium ex quibus componuntur omnium? quarum si quando aliqua, vi quapiam à suo toto separetur, an non rationi consentaneum est credere, vltrò & naturali instinctu ipsam eò reuersuram? & hoc modo concludere, motum rectum aequaliter omnibus corporibus mundanis competere? SIMPL. Non est vllum dubium, te, cum non modo principia scientiarum, sed manifestam experientiam, ipsosque sensus, audeas negare, nunquam conuinci posse, nec ab ulla opinione concepta dimoueri. Acquiescam itaque potius eò quia contra negantes principia disputandum non est, quàm persuasus momentis rationum tuarum. Et vt inhaereamus à te modò pronunciatis (siquidem ipsum quoque motum grauium in dubium vocas, ansit rectus nec ne) vllane Graeuia descendentia. dubium est, an morte antur motu recto. Terra sphaerica est per conspirationem partium ad suum centrum. Sol probabilius collocatur in Vniuersi centro. quam Terra. Cunctae partes omnium globorum mundanorum inclinatione naturali feruntur ad sua centra. Motus grautum rectus sensu comprehenditur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 24","label":"24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/24"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 26","label":"26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/26"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}