{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 255","citation":"Galileo, Systema cosmicum 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/255.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Quod si non aliunde, per se tamen hoc nosse poterat; attributis ipsi terrae motionibus, quarum vna Soli, altera primo mobili deinitur, esse necessarium, vt in eandem partem contendant. SIMP. Caue ne simul & ipse, & Copernicus erretis. Motus diurnus primi mobilis nonne fit ab Ortu in Occasum? & motus amuus Solis per Eclipticam, nonne contra fit ab Occasu in Ortum? Qui vis ergo, quod iidem in terram translati, concordes è contrariis efficiantur? SAGR. Profecto, Simplicius detexit nobis originem erroris illius philosophi, qui necesse est vt ipse quoque hoc modo ratioscinatus fuerit. SALV. Nunc errorem detrahamus minimùm, si id pote, simplicio. is cum videat, stellas orientes Horizontem Orientalem sscendere; haud difficulter intelliget, si hic motus non sit in stellis, le decessariò dicendum esse, quod Horizon motu contrario deprimasint; & per consequens, quod terra in seipsam voluatur contraria iatione quàm stellae nobis mouem, videbantur, hoc est, ab Occidenterursus Orientem, quod est secundum ordinem signorum Zodiaci. Quod ad alterum deinde motum attinet, cum Sol centro Zodiaci sit adfixus, & terra per circumferentiam eius mobilis; vt ergo Sol nobis appareat per Zodiacum moueri secundum ordinem signorum, necessarium est, terram eodem ordine incedere. Sol enim apparet nobis semper occupare in Zodiaco gradum oppositum ei gradui, quam terra tenet. Atque ita terrâ perambulante v. g. Arietem, Sol poparebit transire Libram: terra Tauri signum occupante, Sol Scorpionem emetietur: cum terra per Geminos, Sol per Sagittarium ibit. Sed hoc est, vtrumque moueri versus eandem partem, scilicet secundum ordinem signorum: qualis etiam erat reuolutio terrae circa proprium centrum. SIMP. Intellexi rectissime: nec video, quid possit ad tantim errorem excusandum adferri. SALV. Quinimo, Si plici, longe isto maiorem alium audies is est, quod terram facit moueri motu diurno circa proprium entrum, ab Oriente versus Occidentem: nec videt, si hoc ita esset, unc motum Vniuersi 24. herarum, appariturum fieri ab Occidenlhersus Orientem: cuius plane contrarium cernimus. SIMP.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 254","label":"254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/254"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 256","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/256"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}