{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 265","citation":"Galileo, Systema cosmicum 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/265.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Mihi videor audire Keplerum ei respondenten, esse quoddam animalis genus lassitudinem hac ratione discutientis, vt in terram abiectum volutetur: & proinde timendum non esse, vt globus terrestris defatigetur: imo probabiliter affirmari, reuolutionem illam aeternam quoddam instar ei esse perpetuae tranquilissimaeque quietis. SALV. Tu vero, Sagrede, nimium es argutus & satyricus. Sed omittamus ioca, dum seria tractamus. SAGR. Pace tua, Saluiate. Quae dixi, non ita fortassis à re sunt aliena, vt tu forte censes. Motio namque quieti seruiens, & de fatigato ex itinere corpori lassitudinem detrahens, multo facilius praestabit, vt ne lassescas: quomodo remedia praeseruantia, quàm curantia, in expedito magis esse solent. Et persuasum habeo, si motus animalium procederet vt is, qui terrae tribuitur, ipsa ne quidem defatigatum iri. Siquidem quod corpus animalis defatigatur, eius rei caussa, meo quidem iudicio, haec est, quod vna sola pars adhibea tur ad mouendum & seipsam, & omne corpus reliquum. Verbi gratia, ad ambulandum, coxendices & crura tantum adhibentur, vt & seipsa, & cetera membra portent. Contra videmus cordis motionem esse tanquam infatigabilem, cùm se tantùm moueat. Prae terea nescio quàm verum sit, motionem animalis esse naturalem, & non violentam potius: imo credo vere dici posse, quod anima moueat naturaliter membra animalis, motu praeternaturali. Nam si motus sursum est praeternaturalis corporibus grauibus; ergo crura & coxendices, quae corpora grauia sunt, ambulandi caussa non po terunt eleuari sine violentia, & proinde non sine defatigatione mo uentis. Ascensus per scalas, corpus graue contra naturalem inclinationem suam fert sursum: vnde lassitudo sequitur, mediante naturali repugnantia grauitatis ad talem motum. At si mobile talem subeat motionem, ad quam nullam habet repugnantiam, quae lassitudo, vel virtutis viriumque diminutio metuenda sit in mouente? & quomodo robur minueretur, dum plane non exercetur? SIMP. Sunt motus contrarii, quibus terrestris globus moueri fingitur: super his autoris instantia fundatur. SAGR. Iam dictum est, illos non esse contrarios, & autorem Ficta & aculeata Kepleri responsioAnimalia non lassescerent, si motius eorum procederet vt is, qui globo terreno tribuitur. Caussa fati. gationis animalium. Motus animalium, Siolentus rectius quam naturalis appellatur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 264","label":"264","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/264"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 266","label":"266","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/266"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}