{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 274","citation":"Galileo, Systema cosmicum 274","ref":"274","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/274","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/274.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"in Cassiopea visa disseramus, dicito mihi, Simplici, credis ne, quod eodem illa tempore diuersis in locis collocata esse potuerit, vt scilicet & in elementis, & in orbibus planetarum, & supra eosdem, & in stellis fixis, atque etiam infinito altius extare quiuerit? SIMP. Hauddubie dicendum est, vnicum eam locum, vnicamque ac determinatam à terra distantiam obtinuisse. SALV. Ergo si factae ab Astronomis illis obseruationes essent iustae, nec calculus autoris illius vitiosus, tunc necessarium esset, vt vtrinque semper eadem exactissime distantia colligeretur. Numquid ita res habet? SIMP. Meo quidem iudicio necessarium hoc est, nec autorem contradicturum opinor. SALV. Sed si plurimis factis supputationibus ne quidem vna congrueret alteri, quid ea de re iudicares? SIMP. Iudicarem omnes aberrare, seu Logistae vitio, seu obseruatoris: certe plures quàm vnicam iustas non dixerim: quaenam autem illa sit, eligere non possim. SALV. Velles ne igitur è falsis fundamentis deducere, & pro vera stabilire conclusionem dubiam? Profectò non. Iam calculi autoris illius ita comparati sunt, vt minime congruant inuicem. Vides ergo, quàm parum fidei sit ipsis habendum. SIMP. Profecto si sic est, pro notabili defectu id fuerit habendum. SAGR. Iuuabo tamen aliquantulum cum autore Simplicium, & Saluiato dicam, argumentum eius tum quidem necessarium fore, si sibi proposuisset autor, exactè determinare stellae à terra distantiam. id quod eum spectasse non credo: tantùm demonstrare voluisse, ex illis obseruationibus hoc inferri, quod stella sublunaris fuerit. Proinde si dictis ex obseruationibus, omnibusque supputationibus earundem, altitudo stellae semper minor quàm Lunae colligitur, hoc ipsum autori sufficit ad conuincendos ignorantiae crassis. simae omnes illos Astronomos, qui Geometriae vel Arithmeticae inscitiâ, propriis ex obseruationibus veras conclusiones deducere non potuerint. SALV. Par est igitur, vt ad te, Sagrede, me conuertam, qui sagaciter adeo doctrinam autoris defendis. Ac initiò praestiturus, vt ipse quoque Simplicius, etsi Logisticae demonstrationumque minus expertus, ad minimum tamen assequatur infirmitatem demonstrationum autoris illius, ante omnia considerandum propono, quod & ipse, & omnes Astronomi, cum quibus ei controuersia intercedit, in hoc conueniant, stellam nouam proprio motu caruisse, tantumque motu diurno primi mobilis in gyrum actam fuisse; sed de loco dissentiunt, dum hi eam in regione Caelesti, hoc est, supra Lunam, & fortassis inter stellas fixas reponunt: ille vero terrae vicinam, hoc est, sub concauo Lunaris Orbis esse putat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 273","label":"TERTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/273"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 275","label":"TERTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/275"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}