{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 284","citation":"Galileo, Systema cosmicum 284","ref":"284","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/284","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/284.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"pra terrae superficiem quasi serpserit multoque magis, vt intra eu dem globum terrenum haeserit. Loci possibiles isti sunt, di quibus controuertitur, cum intellectui nostro non repugnet, vt ole iectum visibile, stellae formam obtinens, non minus supra Lunam, quàm infra eam esse possit. Iam hoc agitur, vt per obseruatione supputationesque tam accurate factas, quoadusque humana diligentia pertingere potest, inquiratur, quis reuera locus eius fuerit; ac deprehenditur, quod à maiori calculi parte plusquam infinito interuallo supra Firmamentum extollatur: ab aliis proxime superficiem terrenam admoueatur: à nonnullis etiam infra eandem deprimatur. Ex aliis qui eam in locis non impossibilibus collocant, nemis ni cum aliis conuenit. adeo vt dicere nec esse sit, omnes obseruationes esse necessariò fallaces. Vnde, si tantis è laboribus aliquem fructum capere velimus, recurrendum est ad correctiones, & omnes obseruationes sunt emendandae. τακοῦ SIMP. Verùm dicet autor, illarum obseruationum, quae studlam in locum impossibilem subducunt, nullam habendam esse tationem, cum in infinitum erroneae falsaeque sint, ac solummodo recipiendas illas, quae eam in locis non impossibilibus constituunt: inter has autem inuestigandum tantummodo, ex probabiliore concursu numerorum, si non situm particularem & iustum, hoc est, veram eius distantiam à centro terrae, ad minimum tamen vt veniatur in cognitionem, an inter elementa, an vero corpora caelestia, illa fuerit. SALV. Quae iam à te disseruntur, ea ipsa sunt quę pro caussae suae stabilimento produxit autor, sed nimis quàm praeter rationem, praeterque partium suarum commodum. Atque hoc praecipuum illud caput est, quod praestitit, vt magnopere mirarer illam nimiam quam sibi sumpsit autor confidentiam non minùs autoritatis propriae, quàm caecitatis & oscitantiae Astronomorum, pro quibus ego loquendi, & tu pro autore respondendi partes nobis sumemus. Ac primùm ex te quaero, num Astronomi inter obseruandum instrumentis suis, & inuestigandum, v. g. quanta sit eleuatio stellae alicuius supra Horizontem, tam citra quàm vltra verum aberrare possint, vt scilicet error nonnunquam altiorem eam vero, nonnunquam humiliorem exhibeat: an verò non nisi vnius generis error esse possit, vt scilicet semper in excessu, et nunquam in defectu, vel contrà semper in defectu, nunquam in excessu peccetur. Non dubito, errorem alterutro modo aeque procliSIMP. uum esse. SALV. Credo autorem idem esse responsurum.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 283","label":"TERTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/283","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/283"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 285","label":"TERTII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/285"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}