{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 308","citation":"Galileo, Systema cosmicum 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/308.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Iste vero autor non ad funes, sed ad u nearum telas caelo suspensas decurrit: id quod aperte videbis, sid haec capita quae modo innuebam, examinare voles. Et initio id, qui nobis distantiae Polares apud singulos obseruatores exhibent, brei bus istis supputationibus sum complexus. quarum ad pleniorem inu ligentiam docendus primum es mihi, quotiescunque stella noua, aut alium quod phaenomenon terrae vicinum est, quando motu diurno circa Polum conuertitur, appariturum ab eo longius distare, dum partem Meridiani inferiorem occupat, quàm dum superiorem, sicut in ista figura videmus: in qua punctum T denotat centrum terrae: O. locum obseruatoris: Firmamentum exhibet arcus VPC. Polum P Phaenomenon per circulum FS. incedens, iam infra Polum conspi citur per radium OFC. iam supra, per radium OSD. ita vt loca in Firmamento conspecta, sint D. C. sed vera loca, respectu centri T. sunt B. A. aequaliter à Polo distantia. Vbi iam manifestum est, locum apparentem phaenomeni S. hoc est, punctum D. viciniorem esse Polo, quam alterum apparentem locum C. conspectum radio OFC. Atque hoc primò notandum est. Secundo loco notes oportet, quod excessus apparentis inferioris distantiae à Polo, supra apparentem superiorem à Polo distantiam maior sit, quàm inferior phaenomeni Parallaxis: hoc est, aio, quod excessus arcus CB. (quae est apparens distantia inferior) supra arcum PD. (distantiam apparentem superiorem) sit maior arcu CA. (quae est Parallaxis inferior) Id quod ex eo facile colligitur; quia arcus CP. plus excedit arcum PD quàm arcum PB. cum arcus PB. sit maior arcu PD. sed PB. aequalis est arcui PA. & excessus arcus CP. supra PA. est arcus CA. Ergo excessus arcus CP. supra arcum PD. est maior arcu CA. quae est Parallaxis phaenomeni positi in F. Atque haec praescire oportebat. Porrò, vt nihil non autori concedatur, supponamus Parallaxin stellae in F. esse totum excessum arcus CP. (hoc est, distantiae inferioris à Polo) super arcum PD. (distantiam superiorem.) Iam examinabo, quid ex omnium Astronomorum ab Autore productorum obseruationibus sit secuturum: ex quibus nec vnica est, quae ei faueat, & propositum ipsius non destruat. Faciamus initium ab obsernationibus Buschii, qui reperit stellae à Polo distantiam superiorem gr. 28. 10. min. pr. & inferiorem gr. 28. 30. min. pr. sic vt excessis sit gr. 0. 20. min. pr.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 307","label":"307","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/307"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 309","label":"309","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/309"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}