{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 348","citation":"Galileo, Systema cosmicum 348","ref":"348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/348.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"rum ero partium; ea spe tamen, futurum esse tempus, quo sublim ribus, quàm humani isti nostri discursus sunt, contemplationibus illuminati, mentem tenebimus claram, & ista caligine liberatam, qua nunc illa obfuscatur. SAGR. Optimum & sanctum, quod Simplicius sequitur, est consilium, idemque dignum, vt ab omnibus recipiatur, vtpote quod à summa sapientia, & suprema autoritate deriuatum, solum tuto sequi & amplecti licet. Sed tamen quousque humano discursu penetrare permissum est, continendo me intra terminos coniecturarum & rationum probabilium, aliquantò audacius Simplicio, profitebor, ex omnibus, quas vnquam audiui subtilitatibus, nullam rem aequè miram occurrisse intellectui meo, & quae mentem meam constrinxerit arctius (exceptis tamen geometricis & arithmeticis de nonstrationibus) quàm duas illas coniecturas, quarum vna sumpta est à stationibus & retrogradationibus quinque planetarum; & altera à mirabilibus istis motionibus Macularum solarium: & quia mihi videtur, quod illae tam facile & perspicue reddant veram rationem apparentiarum tam in speciem absurdarum, exhibentes vnicum simplicem motum pro permixto cum tot aliis motibus, simplicibus illis quidem, sed inter se differentibus, nulla introducta difficultate, imò difficultatibus quae comitantur alteram Hypothesin, omnibus sublatis; mecum ipse cogito, hinc necessariò concludi, illos, qui huic doctrinae contumaciter obnituntur, illas rationes manifeste adeo concludentes, vel non audiuisse, vel non intellexisse. SALV. Ego mihi hoc non sumo, vt rationibus illis vel concludentium, vel non concludentium titulum tribuam; siquidem vt aliàs dixi, non hoc mihi propositum fuit, quidquam de tam sublimi quaestione determinare; sed solummodo proponere rationes illas physicas & astronomicas, quae pro vtraque Hypothesi à me produci possunt, determinatione aliis relicta: quae tamen ad postremum ambigua remanere non potest. Cum enim necessarium fit, vt harum Hypothesium altera vera sit, & altera falsa; impossibile est, vt (intra terminos tamen humanae doctrinae consistendo) rationes pro vera parte adductae non aequè concludentes, quàm, quae contiariae sunt, vanae & inefficaces appareant. SIGR. SAGR. Tempus igitur est, vt audiamus oppositiones libelli si conclusionum seu disquisitionum, quem Simplicius retulit. SIMP. Ecce tibi librum, & ecce locum, in quo autor primò breuiter describit systema mundanum secundum Hypothesin Copernici, dicendo: Terram igitur vna cum Luna, totoque hoc elemen, tari mundo Copernicus, &c. SALV. Subsiste Simplici. Nam videtur mihi, quod autor ille primo hoc introitu suo seipsum prodat parum admodum intelligentem illius Hypotheseos, quae à sibi confutandam sumpsit, dum dicit, quod Copernicus terram vna cum Luna faciat describere vno anno magnum orbem suo motu ab Oriente versus Occidentem.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 347","label":"347","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/347"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 249-2","label":"249","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/249-2"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}