{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 353.1-4","citation":"Galileo, Systema cosmicum 353.1-4","ref":"353.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/353.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/353.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/353.1.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"In stellis fixis diuersicas ad spectus prosi cra ab orùc magno paullo motior est ea, quae proficiscitur A terra in Sole. 2160 vicibus. Et proinde si fixa sextae magnitudinis poneretur eare ipsâ aequalis Soli, & non maior; quod idem est ac si dicamus, su chis tanto interuallo remoueretur, vt eius diameter esset vna ex 2160. PI tibus eius diametri, quam nunc habet; tunc eius distantiam oporteret ele 2160. vicibus maic rem ea, quam nunc re ipsa habet: quod perinde d ac si dicamus, distantiam fixarum sextae magnitudinis esse 2160. semidiametros orbis magni. Et quia distantia Solis à terra continet o mnium consensu 1208. semidiametros ipsius terrae, & distantia fixarum (vt dictum est) 2160. semidiametros orbis magni; ergo multò maior (hoc est quasi dupla) est semidiameter terrae in com paratione orbis magni, quàm semidiameter orbis magni in relatione ad distantiam sphaerae stellatae: & propterea diuersitas adspectûs in fixis producta à diametro orbis magni parum obseruabilior esse potest eâ, quae obseruatur in Sole, deriuata à semidiametro terrae. SAGR. Magnus hic è primo statim gradu lapsus est. SALV. Error est profecto: siquidem stella fixa sextae ma gnitudinis, quam ex illius autoris supputatione, ad assertionem Copernici tuendam, orbi magno toti aequalem esse oportebat, si solummodo Soli ponatur aequalis, (est autem Sol multo minor, quàm pars orbis magni centies sexies millies millesima) sphaeram stellatam adeo magnam & altam efficit, vt instantiae Copernico factae diluendae sufficiat. SAGR. Repraesenta mihi, quaeso, computationem illam. SALV Computatio facilis est & breuissima. Diamete Solis est vndecim semidiametrorum terrae: & diameter orbis ma gni continet semidiametros terrae 2416. ex partium communi consensu: ita vt diameter orbis diametrum Solis contineat ducenties vicies quàm proxime. Et quia sphaerae sunt inter se, vt Cubi diametrorum, cubice multiplicemus 220. fient 106480000. qui est orbis magnus, Sole maior centies sexies millies millies, quadringenties octuagies millies? cui orbi magno stellam sextae magnitudinis aequalem esse debere dixerat autor ille. SAGR. Error igitur illorum in eo consistit, quod valde decipiuntur in accipienda diametro apparente stellarum fixarum. SALV.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/352"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 353.5-8","label":"353.5 to 353.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/353.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/353.5"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}