{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 359","citation":"Galileo, Systema cosmicum 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/359.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Dum enim serena nocte stellas intueor, ad sensum iudico distantiam earum paucorum esse milliarium, nec Ioue vel Saturno, ac ne Lunâ quidem altiorem. Sed quid multis opus? Considera controuersias ortas inter Astronomos & Philosophos Peripateticos, occasione nouarum stellarum in Cassiopea & Sagittario, quas illi inter fixas reponunt, hi vero infra Lunam deprimunt. Adeo sensus noster imbecillis est in distinguendis distantiis magnis à maximis, quanquam hae illis reuera multis chiliadibus sint maiores. Denique ex te quaero, quisquis es, homo inepte; anne compraehendis imaginatione magnitudinem illam Vniuersi, quam tu postea vastam nimis iudicas? Si eam compraehendis; an existimare velles, appraehensionem tuam extendi vltra potentiam Diuinam? Audebisne dicere, te res maiores imaginando concipere, quàm Deus operari possit? Sed si non compraehendis; qui ergo de rebus captum tuum excedentibus iudicium ferre sustines? SIMP. Isti discursus optime habent, nec negatur, Caelum magnitudine sua nostram imaginationem superare posse; atque adeo Deum potuisse illud millies, quàm est, creare majus: sed concedendum nobis non est, rem vllam in vanum esse creatam, & in Vniuerso agere otiosam. Iam cum videamus egregium hunc ordinem planetarum dispositorum circa terram, in distantiis proportionatis, ad producendos in ea suos effectus, beneficio nostro; quem in finem interponenda postea est inter orbem Saturni supremum & sphaeram stellatam, spatium vastissimum, sine aliqua stellae superfluum & vanum? quo fine? cuius commodo & bono? SALV. Nimium arrogare nobis, Simplici, videmur; dum solam Natura & Deus occupantur in cura rerum humanarum, ac si nihil praeterea curarent. Exemplum prouidentia diuinae erga genus huma num sumptum à Sole. Magnae, remeritatis est. in Vniuerso superfluum appellare, quidquid non intelligimus in nostros osus esse conditum. solam nostri curam putamus esse opus adaequatum, ac termina vltra quem Diuina sapientia & potentia nihil quidquam faciat disponat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 358","label":"358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/358"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 360","label":"360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/360"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}