{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 360","citation":"Galileo, Systema cosmicum 360","ref":"360","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/360","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/360.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Sed nolim, nos manum eius adeo abbreuiaremus, sedul quiesceremus in eo, quod sumus certi, Deum & naturam in gubenatione rerum humanarum sic occupari, vt magis applicare sem bis haud queant, si nullam aliam quàm solius humani generis curam susciperent. Id quod mihi videor accommodatissimo po bilissimoque exemplo declarare posse, sumpto ab operatione in minis Solis, qui dum attrahit vapores illos, aut calefacit plantas istas, attrahit & calefacit eo modo, ac si nihil aliud haberet quod ageret: quin in illa vua, imò vel in solo isto acini grano ad maturitatem perducendo, totum se sic impendit, vt efficacius impendere non possit, si solam illius grani maturationem, omnium suarum actionum finem sibi propositum haberet. Iam si granum illud accipit à Sole, quicquid accipi potest, nec ipsi quicquamerinde decedit, quod Sol eodem tempore infinitos alios profecit effectus; inuidiae seu stultitiae idem accusandum foret, si persuasum haberet, aut requireret, actionem radiorum Solis in suum tantummodo commodum debere conferri. Certo scio, nihil à Diuina Prouidentia omitti earum rerum, quae requiruntur ad gubernationem rerum humanarum: sed tamen non etiam alias in Vniuerso res esse posse, dependentes ab infinita sapientia eius, per meipsum, quantum ratio mihi dictat, adduci non possum vt credam. Sin autem res aliter se habet, nullo modo detrectabo fidem adiungere rationibus, quae à sublimiore intelligentia mihi suggestae fuerint. Interea cum obiicitur mihi, vanum & inutile fore spatium immensum, interpositum inter orbes planetarum & sphaeram stellatam, priuatum stellis & otiosum, sicut etiam superflua tanta sit immensitas pro receptaculo stellarum fixarum, omnem nostram appraehensionem excedens; respondeo, temerarium esse, rationem nostram infirmissimam, operum Diuinorum iudicem constituere velle, & id omne vanum atque superfluum appellare, quicquid in Vniuerso non nostris deseruit vsibus. SAGR. Quin dicito, & credo rectius te dicturum, nesci re nos, quod ista in nostrum vsum cedant. Meo quidem iudicio, haec res, si qua vlla alia, magnâ coniuncta est cum arrogantia stultitiaque, dicere, cum ego nesciam, quid mihi prosit Iupiter aut Saturnus, ergo Cum inuum illi superflui, imo ne quidem in terum natura sunt.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 359","label":"359","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/359"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 361","label":"361","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/361"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}