{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 369","citation":"Galileo, Systema cosmicum 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/369.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Sed si nauigas, aut in superficie terrae progrederis, anne diceres, in eodem quadrante non fieri mutationem vllam, sed eandem semper eleuationem conseruari respectu Caeli, sic tamen vt illum non inclinares ipse, sed in priore situ constitutum relinqueres? SIMP. Permitte, vt hac de re deliberem aliquantulum. Absque haesitatione dixerim, non conseruari, eò quod iter à me factum non incedat per planum, sed per circumferentiam globi terrestris, quae de passu in passum mutat inclinationem respectu Caeli, & per consequens efficit, vt mutetur eadem in instrumento, quod eam super ipsam conseruat. SAGR. Rectissime dicis; atque etiam intelligis, quantò magis increscit illius circuli, super quem incedis, magnitudo, tantò plura milliaria conficienda esse facturo, vt stella ista gradu illo reddatur altior; ac tandem, si motus versus stellam fieret per lineam rectam, necesse futurum, vt adhuc magis moueatur, quàm per circumferentiam cuiuscunque maximi circuli. SALV. Sic est. Nam denique circumferentia circuli infiniti, & linea recta, res eadem sunt. SAGR. Ego vero hoc neque intelligo, nec etiam Simplicium intelligere credo: ac necesse est, aliquid hîc mysterii latitare absconditum, cum sciamus, Saluiatum nil temere pronunciare, nec in medium producere paradoxon, quod in conceptum aliquem minimè triuialem non exeat. Propterea suo loco & tempore in memoriam tibi reuocabo declarationem huius rei, scilicet lineam rectam eandem esse cum circumferentia circuli infiniti. Nam nunc quidem nolim abrumpere nos discursum, quem prae manibus habemus. Et vt ad casum propositum reuertar, Simplicium considerare iubeo, accessionem & recessionem, quam terra facit ad illam stellam fixam Polo vicinam, fieri tanquam per lineam rectam, quae est diameter Orbis magni: ita vt eleuationem & depressionem stellae Polaris deducere velle ex motu per illam diametrum, tanquam motu super circulo terrae minimo, rei parum intellectae magnum sit signum. SIMP. Sed in iisdem nihilominus difficultatibus haeremus, quamuis nec exigua illa diuersitas, quae ibi esse debebat, ibidem esse depraehendatur: quae si nulla est; nullum etiam esse motum annuum Aa a Inquiritur. quae mutationes, & in quibus stellis animaduerti debeant mediante annuo terrae motu. Quod Astronomi speciatim non expresserunt, quae mutationes ab annuo terrae motu proficisci poßint; id argumento est, quod ipsi rem non satis intellexerint. Mutationes stellaria fixarum in aliquibus debent esse muiores, in aliis minores, in aliis denique nullae.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 1-3","label":"1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/1-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/1-3"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 3-2","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3-2"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}