{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 374","citation":"Galileo, Systema cosmicum 374","ref":"374","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/374","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/374.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"SALV. Etsi plurimis documentis exploratam haben gredi sagacitatem: hoc tamen insuper experimento cognosce libuit amplius, quid ab eius ingenio, in vsus meos mihi promitte possim. Quod si meae propositiones, ipsius iudicii forfiaculam I malleum sustinere poterunt, boni commatis eas esse, & lapidi Lydis quam cuicunque satisfacturas non ambigo. Fateor itaque, me data operâ dissimulasse obiectionem illam, non tamen animo decipiendi ua aut falsum quid tibi persuadendi, vt accidere potuisset, si insta à me dissimulata, & abs te praetermissa, reipsa talis extitisse, qualis in speciem videbatur, nimirum valida, & concludendi vi praedita. Atqui illa talis non est, & iam dubito, numquid mei tentandi caussa fingas, tibi nullitatem eius exploratam haud esse. Verùm ego hac in parte te versutior, ex ore tuo quasi per vim elicere conabor id quod nos artificiose celare volebas. Promde mihi dicito, quid id est rei, vnde cognoscis stationem & retrogradationem planetarum ab annuo motu profectam, & quod is tantus sit, vt aliquod saltem vestigium similis effectûs in stellis Eclipticae debeat animaduerti. SAGR. Interrogatio tua duorum capitum est, ad quae respondendum habeo: prius pertinet ad accusationem, quod me simulationis arguis: alterum est de eo, quid possit apparere in stellis, &c. Quod ad primum, pace tua dixero, verum non esse, quod simulluerim, quasi non intelligam illius instantiae nullitatem, quam mihi perspectissimam esse, dubitare noli. SALV. Sed non iam ego capio, quî fieri possit, vt non simulate dixeris, te fallaciam illam non intelligere, quam nunc tamen optime tibi intellectam profiteris. SAGR. Haec ipsa confessio, de intellecta mihi fallacia, fidem tibi faciet, nihil me simulasse, cum eam à me non intelligi dicerem. Nam si voluissem aut vellem simulare, quis impedire me potuisset, s quim in eadem simulatione persisterem, & fallaciam intelligere me negarem?","prev":{"citation":"Systema cosmicum 373","label":"373","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/373"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 375","label":"375","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/375","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/375"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}