{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 377","citation":"Galileo, Systema cosmicum 377","ref":"377","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/377","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/377.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"erit igitur centrum circumscripti circuli in linea FG. Id autem sit punctum I. Et quia linearum ex puncto G. noncentro ductarum vsque ad circumferentiam circumscripti circuli, maxima est illa, quae transit per centrum; erit igitur GF. maior omnibus aliis ex puncto G. ductis vsque ad circumferentiam eiusdem circuli: & propterea haec circumferentia secabit lineam GH. (quae est aequalis lineae GF.) & secando GH. secabit quoque AH. Secet illam in L. iungaturque linea LB. Erunt igitur hi duo anguli AFB. ALB. aequales, cum sint in eadem portione circuli circumscripti. Sed ALB. externus maior est interno H. Ergo angulus F. maior est angulo H. Eademque methodo demonstrabimus, angulum H. esse maiorem angulo E. Nam circuli circa triangulum AHB. descripti centrum est in perpendiculari GF. cui linea GH. vicinior est, quàm GE. & proinde circumferentia eius secat GE. atque etiam AE. Vnde manifestum est id quod proponebatur. Ex his concluditur, diuersitatem apparentiae (quam proprio artis termino Parallaxin stellarum fixarum appellare possumus) esse maiorem & minorem, pro vt stellae obseruatae magis minusue sunt vicinae Polo Eclipticae: sic vt tandem stellarum in ipsa Ecliptica existentium diuersitas illa reducatur ad nihilum. Quod postea & terrae per motum annuum accessionem ad stellas & recessionem ab iisdem attinet, terra ad illas quae in Ecliptica sunt accedit, ab iisdemque recedit, tanto spatio, quanta est tota diameter orbis magni, sicuti iam vidimus: sed ad stellas circa Polum Eclipticae, accessio illa recessioque quasi nulla est: & quo ad alias diuersitas illa fit maior pro vt eae sunt viciniores Eclipticae. Possumus tertio loco in telligere, quomodo illa diuersitas adspectus fiat maior aut minor pro vt stella obseruata nobis fuerit aut vicinior aut remotior. Si enim signemus alium Meridianum, minus à terra remotum, cuiusmodi fuerit Bhb Terrae ad fixas Eclipricae accedit, ab iisdemque recedit, quantae est diameter orbis magni. Maiorem diuersitatem faciunt stella Giciniores quàm remotiores. fuerit iste DFI. stella posita in F. conspicitur per eundem rad AFE. stante terra in A. Si deinde obseruaretur ex terra in B. col ceretur per radium BF. & faceret angulum diuersitatis, scilicet BFA. maiorem priore angulo AEB. cum ille sit exterior trianguli BFE. SAGA.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 376","label":"376","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/376","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/376"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 378","label":"378","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/378"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}