{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 396","citation":"Galileo, Systema cosmicum 396","ref":"396","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/396","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/396","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/396.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Sed quid beneficii nancisci possimus ex talibus materiis a reconditis & remotis, quae nobis nunquam tractandas se dab Non potest igitur interna substantia huius nostri globi esse mali fragilis, dissipabilis, non cohaerens, sicuti superficialis illa, quama appellamus terram: sed oportet, vt sit corpus densissimum & solidi simum, atque adeo durissima quaedam petra. Quod si illa talis ess debet, quaenam ratio obstat, quin credas, ipsam esse Magnetem potius, quàm porphyritem, aut iaspidem, aut aliud quoddam aurum marmor? Fortasse si Gilbertus scripsisset, illum globum interius constare ex *. . . . . . vel Chalcedonio, paradoxon tibi minus fuisset absurdum? SIMP. Quod partes huius globi interiores magis sint compressae, eoque magis constipatae & solidae, & quidem magis ac magis tales, quò sunt profundiores, id concedo, & concedit etiam Aristosen teles: quod autem illae degenerent, & aliud aliquid sint, quàm terra eiusdem generis cum illis partibus superficialibus, id concedeae, nil video, quid me cogat. SALV. Non eo fine colloquium hoc orsus sum, vt demonstratiue tibi concludam, primariam & realem substantiam huius nostri globi esse Magnetem: verum ideo tantum, vt ostendam tibi, rationem nullam inueniri, cur alius pertendere debeat, quamcunque aliam potius materiam eam esse, quàm Magnetem. Tu ipse si rem bene consideraueris, non improbabile depraehendes, nudum & arbitrarium nomen mouisse homines, vt crederent, illam esse terram idque propterea cum à principio communiter vsi sint hoc nomine terra, quo significarent tam hanc materiam, quae aratur & conferitur, quàm vt nominarent hunc nostrum globum. cuius denoninatio si accepta fuisset à petra, à qua non minus quàm à terra poterat accipi, nemo repugnaturus, aut contradicturus fuerat affirmanti. primariam terrae substantiam esse petram. Idque tanto probabilius est, quanto firmius habeo persuasum, si huic magno globo, ad plenioris milliaris, aut 2000. cubitorum profunditatem cortex quasi detrahi posset, lapidibus à terra secretis, multo maiorem saxorum, quàm foecundi soli cumulum esse futurum. tiPorro rationum illarum, quae necessariò concludant, de facta nostrum hunc globum esse magneticum, nullam tibi produxi, pae cus eas producendi tempus est, maxime cum per otium ipsas cognoscere queas ex Gilberto. Quem ad legendum, tibi animum additurus, exponam tibi progressum, meo progressui non absimilem, quem is in philosophando tenet.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 395","label":"395","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/395","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/395"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 397","label":"397","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/397"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}