{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 399","citation":"Galileo, Systema cosmicum 399","ref":"399","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/399","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/399.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Quod mirabilis rei genus Gilberto videre non contigit, qui scribit, nunquam se inuenire potuisse Magnetem, qui accesserit ad proprii ponderis quadruplum sustinendum. SAGR. Amplissimum philosophandi campum lapis hic ingeniosis hominibus aperire videtur. Ego vel sexcenties mecum ipse speculatus sum, quî fieri possit, vt ferro armanti sese, virtutem praebeat tantò maiorem suâ propriâ: ac denique nihil inuenio, in quo acquiescam. Ex iis certè, quae Gilbertus hoc de negotio scribit, non possum aliquid, quod sit operae pretium, eruere. nescio an idem accidat & tibi. SALV. Ego summopere laudo & admiror autorem illum ad inuidiam vsque magnum, quod in mentem ei venerit adeò stupendus ille conceptus de re ab infinitis ingeniis sublimibus tractata, nec tamen ab vllo animaduersa: dignus etiam amplissima laude mihi videtur ob multas nouas & veras obseruationes ab eo factas, in opprobrium ac dedecus tot mendacium ac vaniloquorum autorum, quinon ea modo scribunt, quae sciunt, verum etiam omnia illa, quae à stolido vulgo iactata accipiunt, nec experimento certiores de iis fieri laborant, fortè ne molem librorum suorum imminuant. Hoc inum in Gilberto desiderauerim, vt in Mathematicis disciplinis, ac in Geometria praecipuè fuisset exercitatior, cuius vsus detraxisset ei facilitatem illam inconsultam acceptandi pro firmis demonstrationibus eas rationes, quas producit pro veris caussis verarum conclusionum à se obseruatarum. Quae rationes (vt liberè dicam) non eam vinciendi stringendique vim habent, quam haud dubie debent habere eae; quae de conclusionibus naturalibus, necessariis & aeternis adduci possunt. Nec dubito, nouam hanc scientiam, progressu temporis, aliis nouis obseruationibus, magisque veris & necessariis demonstrationibus auctiorem & perfectiorem redditum iri. Neque vero pro Primi obseruntores & pterea de obseruatoris primi gloria quidquam detrahi debet. Ego sanè inuentores ron minoris aestimo, imò multò magis admiror, inuentorem Lyrae admiratioprimum ac digni. Vera caussa, ob quam Virta Magne tis, armatu ra mediane. tantopere multiplicetur. Effectus noui nouam esse caußam oportet. Ostenditur, ferrum esse partium subtiliorum, pu viorum & magis constipatarum. quàm sint partes Magnetis.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 398","label":"398","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/398"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 400","label":"400","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/400"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}