{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 4","citation":"Galileo, Systema cosmicum 4","ref":"4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/4.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Intellectus humano eo quod Numeros intelligit, diuinitaris particeps PlatoniMysteria numerorum Pythagoricorum fabulosa. De Papytio praetextato Gellius I. 23. SIMPL. Equidem nolim eorum numero, qui mysteriorum Pythagoricorum nimis curiosi sunt, accenseri: verumtamen vt proposito nostro inhaereamus, rationes ab Aristotele productas, ad probandum, dimensiones non esse, nec posse esse plures tribus, concludendi vim habere respondeo: nec si qua demonstratio magis necessaria posset adferri, omissurum eam Aristotelem fuisse credo. SAGR. Adde minimùm, si quam aliam sciuisset, aut si qua inmentem ei venisset. Tu verò Saluiate, pergratum mihi feceris, si rationem aliquam suppeditaueris euidentem, & ita claram, vt à me comprehendi possit. SALV. Imò & à te, & à Simplicio ipso: nec comprehendi solùm: verùm etiam quam jam antè sciueritis, etsi fortè non aduerteritis animum. Facilioris intelligentiae gratiâ, sumamus hanc cum penna chartam, quam in tales vsus appositam esse video, & aliquid figurae describamus. Initio notemus haec duo puncta A. B. AA & ab vno ad alterum ducamus, tum curuas A. C. B. A. D. B. tum rectam A. B. Quaero iam ex te, quaenam harum, distantiam interterminos A. B. determinare videatur animo tuo, & quare? SAGR. Dicerem, id praestare Rectam, non verò Curnas: tum quia recta omnium est breuissima: tum etiam quia vnica, sola, & determinata: cùm aliae sint infinitae, inaequales, & longiores: determinatio verò, meo quidem iudicio, ex eo fieri debet, quod est vnum atque certum. SALV. Ergo lineam rectam habeamus pro determinatrice longitudinis inter duos terminos. Adiungamus nunc aliam rectam, & parallelam ipsi A. B. quae sit C. D. sic vt hae duae superficiem interiectam compraehendant. Eius superficiei velim abs te mihi latitudinem assignari, & quidem ex termino A. Quomodo procedes ergo, & quem constitues alterum in linea C. D. terminum ad assignandam interiecti inter has lineas spatii latitudinem? an, inquam, determinabis eam ex quantitate curuae A. E aut rectae A. F. an verò SIMI oogle SIMP. Ex recta A. F. & non ex curua: cùm à tali vsu, curua iam fuerint exclusae. SAGR. Ego verò nec hanc, nec illam adhiberem, cum appareat, rectam A. F. oblique incedere; sed ducerem lineam, quae lineae C. D. perpendiculariter insisteret.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 3","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/3"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 5","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}