{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 403","citation":"Galileo, Systema cosmicum 403","ref":"403","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/403","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/403.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Vnde, sicut à principio dixi, applicando ferri do ferri superficiem ad superficiem Magnetis, minimae particulae ferri, licet continuatissimae forte plusquam vllius alterius corporis (vt apparet ex eo, quia ferrum plusquam vlla alia materia laeuigatur) non omnes, imò paucae cum sincero Magnete concurrunt; & cum paucae sese contingant, contactus erit hoc debilior. Sed cum armatura Magnetis, praeterquam quod magnam partem eius superficiei tangit, etiam vestiatur virtute partium vicinarum, licet intactarum; si exacte complanetur illa facies eius, cui altera ferri sustinendifacies bene itidem explanata, sese applicat, congressus fit innumerabilium minimarum particularum, si non forte infinitorum punctorum vtriusque superficiei: vnde contactus ipse fortissimus efficitur. Haec obseruatio complanandi vtramque superficiem vtriusque ferri sese contingentis, à Gilberto non fuit animaduersa: imo ille ferrum vtrumque conuexum adhibet, ita vt exiguus sit mutuus vtriusque contactus: vnde euenit, vt multo minor etiam sit tenacitas, qua livtrumque ferrum inuicem haeret. SAGR. Adducta ratione, sicuti modò dixi, paullò minus aequiesco, quàm si ea fuisset aliqua demonstratio Geometrica: & quia de problemate Physico tractatur, existimo Simplicio quoque satisfactum, quo ad patitur scientia naturalis, in qua non requirenccidam esse Geometricam euidentiam ipse nouit. SIMP. Videtur mihi profecto Saluiatus egregio verborum ambitu caussam huius effectus adeo clare explicuisse, vt quilibet in genio mediocri, licet expers scientiae, rem capere queat. Nos vero intra terminos artis nos continentes, caussam horum aliorumque si milium effectuum naturalium reducamus ad Sympathiam, quae est conuenientia quaedam & mutuus appetitus, inter res qualitatibus inter sese similes orta: quomodo contrà odium illud ac inimicitiam qua sese res aliae naturaliter fugiunt ac horrent, Antipathiam appellamus. SAGR. Atque ita duobus istis nominibus rationem reddunt accidentium effectuumque plurimorum, quos à natura produci non sine admiratione videmus. Sed hic philosophandi modus videtur mihi magnam habere sympathiam cum certa quadam pingend ratione, meo cuidam amico vsitata, qui gypso super lino designabat, qua parte pingi vellet fontem cum Diana eiusque Nymphis, qua ca nes venaticos, qua venatorem capite ceruino: reliqua campo, saltui, ia. colliSympathia & Antipathia, termine à Philosophis vsurpari ad multorum effectum naturalium rationem facilè reddendam.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 402","label":"402","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/402"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 404","label":"404","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/404","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/404"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}