{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 407","citation":"Galileo, Systema cosmicum 407","ref":"407","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/407","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/407.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Nam si totus globus terrenus habet hoc à natura, vt voluatur circa proprium centrum 24. horis, & hoc ipsum etiam omnes eius partes habere debent, scilicet, vt conuertantur vnâ cum suo toto, circa ipsius centrum, 24. horis; iam reipsa partes hoc obtinent, dum in terra locatae, vnà cum ipsa circumferuntur: & assignare partibus reuolutionem circa proprium centrum, nihil esset aliud, quàm illis attribuere secundum quendam motum valde diuersum à primo. Sic enim duplici motu agitarentur, scilicet reuolutione 24. horarum circa centrum sui totius, & gyratione circa centrum proprium. Iam secundus hic arbitrarius est, nec ratio est vlla, cur eam introducamus. Si frustum Magnetis de tota massa naturali auulsum, desineret eam sequi, vt antea sequebatur, dum adhuc ipsi erat coniunctum, & hac ratione priuaretur regyratione circa centrum vniuersale globi terreni; tunc fortè maiori probabilitate possit aliquis credere, quod frustum illud assumat nouam quandam vertiginem circa proprium suum centrum: sed quia non minus separatum quàm coniunctum continue persequitur suum primum, aeternum & naturalem cursum; cur ei vellemus insuper alium nouum obtrudere? SAGR. Intelligo rectissime, & in memoriam haec res mihi reuocat discursum quendam, huius vanitati nihil cedentem, factum acertis doctrinae sphaericae scriptoribus, & nisi fallor, inter alios à lohanne de Sacrobosco, qui demonstraturus, elementum aquae vna cum terra in superficiem sphaericam corrodundari, vnde ex vtroque constituatur noster ille globus, scribit huius rei firmum esse argumentum, quod videmus, minutas aquae particulas assumere figuram rotundam, sicut in guttis, in rore, & super herbarum multarum foliis quotidie cernitur: cumque iuxta tritum axioma, totius eadem ratio sit quae partium; quia partes hanc figuram appetunt, esse necessarium, , vt eadem elemento toti propria sit. Et profecto res mihi perabsurda videtur, hos tales adeo manifestam argumenti leuitatem non animaduertere neque considerare, si recte procederet haec argumentandi ratio, tunc secuturum, vt non modo minutae guttulae, sed etiam quaecunque maior quantitas aquae à toto elemento separatae reducatur in globum.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 406","label":"406","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/406"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 408","label":"408","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/408"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}