{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 413","citation":"Galileo, Systema cosmicum 413","ref":"413","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/413","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/413.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"Non enim viperatum Lunae calorem detur operae pretium esse, tempus memorandis, nedum verba refu caussam fatandis his talibus impendere. Certe si cui harum aut similium ciunt. ineptiarum, assensum praestiteris, iniuriam feceris iudicio tuo, quod satis defaecatum atque purgatum experti sumus. SALV. Ego vero, Sagrede, qui te sum aliquanto patientior, in gratiam Simplicii, si is forte rebus à se expositis, probabilitatis aliquid inesse censeret, impendere vel plurima verba nihil verebor. Sic igitur habeto. Aquae, Simplici, quae superficiem exteriorem haRespondetur bent altiorem, dispellunt inferiores humilioresque: quod non item ad ineptas ac Sanas afaciunt profundiores: & altiores disiectis humilioribus, breui stus marini quiescunt & librantur. Oportet vt credat vester ille Peripateticus caussas. omnes per orbem lacus immotos, omniaque maria, vbi fluxus & re Insulae influxus insensibilis est, habere suos alueos aequalissimos: & eram ege aequalitatem ita simplex, vt hoc persuaderi mihi sinerem, nisi insulae obstitissent fundorum maquae supra aquam extantes, manifesto sunt indicio, fundum aequabiris indicant. le non esse. Antistiti illi potes hoc reponere, Lunam quotidie totum mate Mediterraneum obire: nec tamen propterea extolli aquas, praeterquam in extremitatibus eius orientalibus, & hîc apud nos Venetiis. Hos qui calore temperato aquam aiunt intumescere, iubeas aheno aqua pleno ignem subiicere, ac dextram suam iniicere, donec aqua per calorem acta, vel vnicum digitum extollatur: ac tum extrahant manum, ac de maris tumefactione scribant. Vel saltem eosdem roga, vt te doceant, quo pacto Luna certam aquae partem rarefaciat, & non ceteram quoque: verbi caussa, cur istas tantum quae hîc Venetiis sunt, non autem illas, quae Anconae, vel Neapoli, vel Genuae. Cogor affirmare, ingenia poetica duorum esse generum; Ingenia postica duorum quaedam dextra, & ad inueniendas fabulas apta; quaedam vero ad generum. credendas easdem disposita & accommodata. SIMP. Non existimo quemquam inueniri, qui fabulis, quas protalibus habet, fidem adiungat. Quoad opiniones de caussis aestus marini, quarum multae sunt, cum sciam, vnius effectus viam solam esse caussam primariam & veram, rectissime intelligo, ac certus hi non amplius quàm vnicam illarum esse posse veram: ceteras oris autem scio fabulosas & falsas: ac forte ne vera quidem inter illas a quae hucusque productae fuerunt: imo reuera ita esse credo. enim est probabile, Verum parum adeo luminis habere, vt è tot Fil sorum tenebris non elucescat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 412","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/412","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/412"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 414","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/414"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}