{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 415","citation":"Galileo, Systema cosmicum 415","ref":"415","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/415","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/415.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Accedit quod haec, multa forent ac diuersa miracula: istud vero vnicum tantùm est. Adde quod miraculum aquae motae, per consequentiam secum trahit aliud, scilicet immotam seruare terram aduersus insultus aquae, qui eam modò in hanc, modò illam partem vacillare cogunt, nisi miraculose sustentetur. SAGR. Quaeso, Simplici, suspendamus non nihil iudicium nostrum, neque nouam illam opinionem, quam Saluiatus nobis explicare parat, pro vana damnemus, nec statim in censum fabularum anilium referamus: similiter ad miraculum non nisi tum recurramus, si priùs discursus intra terminos naturales contentos audiuerimus. Quanquam, vt ex animi sententia loquar, omnia Naturae ac Dei opera, miraculosa mihi videntur. SALV. Eadem est & mea sententia: & si quis dicat, caussam naturalem fluxus & refluxus maris esse motum terrae, is non propterea negat, hanc operationem esse miraculosam. Iam vt redeamus ad colloquii nostri materiam, assero, nemini cognitum fuisse hactenus, qui fieri possit, vt aquae, sinu Mediterranei nostri conclusae, motiones illas, quas edi videmus edant, si idem sinus & alueus eas continens sit immobilis. Praecipua vero difficultas, materiam hanc inextricabilem efficiens, oritur ex rebus, iam à me subiungendis, quas in singulos dies obseruamus. Igitur haec notato. Venetiis hîc agimus, vbi iam aquae depressae sunt, & mare quietum, & aër tranquillus. incipit autem extolli aqua, & 5. vel 6. horarum spatio, decem & ampliùs palmis increscit. Haec elatio non proficiscitur ab aqua priore, quasi ea rarefacta sit, sed ab aqua recens isthuc aduecta; ab aqua eiusdem generis cum priore, eiusdem salsedinis, eiusdem densitatis, eiusdem ponderis: nauigia, Simplici, isthic innatant eadem ratione vt prius, sic vt nec pilum demergantur altius: cadus huius secundae aquae nec vel vnicum granum plus perse cado prioris; & frigus idem, nec quidquam alteratum retinet: in fan ma cernitur isthic aqua iam modò visibiliter ingressa per canales ostia del Lio.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 414","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/414"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 416","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/416","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/416"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}