{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 419","citation":"Galileo, Systema cosmicum 419","ref":"419","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/419","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/419.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Haec res primo intuitu mihi, qui nec Mathematicus nec Astronomus sum, ingens paradoxon prae se ferre videtur: & si verum est, motu totius existente regulari, motum tamen partium, suo toti semper coniunctarum, irregularem esse posse; paradoxon hoc destruet illud axioma, quod affirmat, eandem esse rationem totius & partium. SALV. Ego demonstrabo meum paradoxon, ac tibi, Simplici, relinquam partes defendendi illius axiomatis, & cum paradoxo conciliandi. Ac mea demonstratio breuis erit & facillima, dependens à rebus diu tractatis in superioribus colloquiis nostris, vbi nec vel minimam syllabam in gratiam fluxus & refluxus introducam. Duos diximus esse motus, attributos globo terrestri; quorum prior est annuus, confectus ab eius centro per circumferentiam orbis magni, sub Ecliptica, secundum ordinem signorum, hoc est, ab Occidente versus Orientem: alter factus ab eodem globo, rotato circa proprium centrum viginti quatuor horis, idque pariter ab Oc cidente versus Orientem; quamquam circa Axem aliquanto inclinatum, & non aequidistantem Axi conuersionis annuae. Ex compositione harum duarum motionum, per se vniformium, aio motum difformem & inaequabilem partium terrae resultare. Quod vt facilius intelligatur, descripta figura rem declarabo. Ac initio circa centrum A. describam circumferentiam orbis magni BC. in quo, sumpto quocunque puncto B. circa ipsum tanquam centrum describemus hunc minorem circulum DEFG. qui globus intelligatur per totam circumferentiam orbis magni decurrere centro suo B. ab Occasu versus Ortum, hoc est, à parte B. versus C. Intelligamus insuper, globum terrestrem reuolui circa proprium centrum B itidem ab Occasu versus Ortum, hoc est, secundum successionem punctorum DEFG. spatio viginti quatuor horarum. Sed hîc attente notandum est, circumacto circulo circa proprium centrum quamcunque partem eius, diuersis temporibus, contrariis moti bus moueri oportere. Id quod manifestum est, si consideremus, quod, tur quomodo partes globi terrestris accelerentur. ac retarden. tur. Partes circuli regulariter moti circa proprium centrum, diuersis temporibuus mouentur motibus contrariis. quod, dum partes circumferentiae circa punctum D. mouentud sus sinistram, hoc est, versus E. oppositae, quae sunt circa punctu acquirant contrarium motum versus dextram, scilicet versus G. vnde quando partes D. erunt in F.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 418","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/418"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 420","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/420"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}