{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 423","citation":"Galileo, Systema cosmicum 423","ref":"423","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/423","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/423","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/423.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Nam partes eius extremae sunt eae, quae maxime sustolluntur ac deprimuntur: intermedia absolutè necsursum nec deorsum mouentur: ceterarum gradatim illae, quae sunt & extremis viciniores, exaltantur deprimunturque proportionaliter a magis, quàm remotiores: sed econtra, motu altero progressiuo antrorsum & retrorsum, satis mouentur itu redituque partes mediae, cuius motionis nihil acquirunt aquae in vltimis extremitatibus inuentae, nisi inter intumescendum superauerint aggeres, & extra primum suum alueum atque receptaculum exundauerint: vbi vero aggerum impedimentum ipsas coercuerit, intumescunt solummodo ac detumescunt: nec propterea intermediae aquae procurrere & recurrere desinunt; id quod proportionaliter aliae quoque partes faciunt, currendo magis minusue prout à medio remotiores, aut eidem viciniores fuerint. Quintum particulare accidens tanto considerandum est attentius, quanto magis impossibile nobis est, effectum eius experimento aliquo & praxi ipsa repraesentare. Id vero sic habet. In vasis à nobis arte fabrefactis, cuiusmodi sunt nauigia supra dicta aquam vehentia, magis minusue velociter impulsis, acceleratio & retarda tio eodem semper modo participatur à toto vase, & vnaqualibet eius parte: ita vt, si nauis cursus inhibeatur, non magis retardetur pars praecedens quàm subsequens, sed omnes aequaliter de eadem retardatione participent. Atque idem accidit in acceleratione, hoc est, si quo maiore instinctu nauis propellatur velocius, eodem modo prora, quo puppis acceleratur. Sed in vasis immensis, cuiusmodi iunt aluei maris longissimi, quamuis ipsi quoque nil sint aliud, quàm cauitates quaedam in soliditate terrestris globi factae; mirabiliter tamen euenit, vt illorum extrema non vnâ, & aequaliter, & iisdem temporis momentis augeant minuantque motus suos: sed accidit, vt, cum extremitatum vna, vi compositionis duorum motuum, diurni & annui, velocitatem suam valde retardatam sentit, extremitas altera velocissimo adhuc motu prouehatur. Id quod facilioris intelligentiae gratia declarabimus repetita figura superiore, in qua si intelligamus tractum quendam maris ad quadrantem vsque extendi, cuiusmodi est arcus BC. cum partes B. sicuti supra declaratum est, motu velocissimo ferantur propter vnitionem duorum motuum diurni & annui versus eandem plagam; sed pars C. tum temporis depraehendatur in motu retardato, quippe qui priuatus sit progressione dependente à motu diurno; si, inquam, intelligamus sinum maris tam longum, quàm est arcus BC. iam videbimus, quomodo extremitates eius eodem tempore magna cum inaequalitate noueantur. Et summe discreparent inter se velocitates alicuius tactus maris, qui semicirculum aequaret, eundemque situm tenererum arcu BCD. Nam extremitas vna B. motum velocissimum, altera verò D. tardissimum, & partes mediae circa C. mediocrem obtinerent. prout tractus maris breuiores fuerint, minus quoque de mirabili illo accidente participabunt, vt partes suas, aliquibus diei horis, velocitate tarditateque motûs, diuersimode affectas habeant.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 422","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/422"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 424","label":"QUARTI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/424","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/424"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}