{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 427","citation":"Galileo, Systema cosmicum 427","ref":"427","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/427","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/427.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":244,"text":"Quamquam neque haec periodus in omnibus Mediterranei partibus obseruatur: siquidem in aliquibus locis reductioribus ac restrictioribus, cuiusmodi est Hellespontus, & mare Aegaeum, periodi satis breues sunt, atque etiam inter sese multum diuersae; quam varietatem, eiusque caussas, cum Aristoteles diu multumque in Euripo ad Euboeam scrutatus esset, nec tamen perscrutari posset, desperatione adactum ferunt in mare se praecipitasse, & vltrò submersisse. Tertio loco, facile quoque rationem expediemus, vnde fiat, vt aliquod mare, etsi longissimum, quale est mare rubrum, nihilominus quasi prorsus à fluxibus & refluxibus sit exemptum: ic quod accidit eò, cum eius longitudo non extendatur ab Oriente versus Occidentem: sed potius inter Euronotum & Corum ventos interiaceat. Cum autem terrae motiones ab Occidente tendant in Orientem; impulsus aquarum ferient semper Meridianos, & non de parallelo in parallelum ibunt. Vnde in maribus, quae transuersim ad Polos extenduntur, & contrà secundum Orientalem circulum angusta sunt, reciprocationis nulla caussa superest, nisi per participationem alterius maris, magnis reciprocationibus obnoxii, cum quo eis communionis aliquid intercederet. Quarto loco, facillime rationem intelligemus, ob quam in extremitate sinuum aestus sint maximi, quo ad elationem ac depres sionem aquarum; in intermediis partibus vero minimi: sicut expe rientia quotidiana monstrat hic Venetiis, in extremitate maris Adriatici sitis, vbi communiter haec diuersitas 5. vel 6. pedum est: in locis vero Mediterranei remotioribus ab extremis, haec mutatio mi nima est, vt in insulis Corsica & Sardinia, in Aestuariis Romae & Li gurni portus, vbi non superat pedem dimidium. Intelligemus et iam, quomodo econtra, vbi exaltationes depressionesque paruae sunt, ibidem cursus & recursus esse magnos.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 426","label":"426","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/426"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 428","label":"428","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/428"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}