{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 430","citation":"Galileo, Systema cosmicum 430","ref":"430","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/430","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/430","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/430.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Debemus etiam (atque hoc tanquam septimum esto proble quandam aliam motionis caussam animaduertere, dependentem aquis fluminum, quae in maria non valde vasta sese exonerant, vbili Fretis, aut Bosphoris, qui cum his maribus communicant, aqua sem per versus eandem plagam currere videtur: sicut accidit in Bosphoro Thracio, sub Constantinopoli, vbi aqua semper currit ex Euxino Ponto versus Propontidem. Nam in ipso Ponto Euxino, propter breuitatem eius, caussae principales fluxus & refluxus exiguam vim habent: sed contrà cum in illum ingentia flumina sese exonerent, & verò tanta moles aquae per Fretum effundere se debeat, ibidem cursus satis notabilis est, ac semper in Meridiem fertur. Quo loco insuper est animaduertendum, illud Fretum & canalem, quamuis satis angustum, non esse subiectum perturbationibus, quibus obnoxium est Fretum Siculum inter Scyllam & Charybdin. siquidem ei Pontus Euxinus imminet versus Septentrionem: ad Meridiem verò longo satis tractu adsita est Propontis, & mare Aegaeum cum Mediterraneo. Iam autem, vt supra notauimus, maria quantumuis productissima à Septentrione in Meridiem, fluxui & refluxui non sunt obnoxia: sed quia Fretum Siculum interponitur Mediterranei partibus, ingenti spatio inter Occasum & Ortum (secundum ipsum scilicet fluxus refluxusque cursum) extensis; eò igitur agitationes sunt vehe mentes: & adhuc vehementiores essent inter columnas Herculis si Fretum illud minus esset apertum: in Freto verò Magellanico vehementissimae esse dicuntur. Atque haec sunt, quae in hoc tempore vos monere potui de caussis primae illius periodi diurnae aestus marini, eiusque variis accidentibus, quo loco si quid habetis proponere, licet vt id faciatis, vt deinde ad reliquas duas periodos, menstruam & annuam, transgre diamur. SIMP. Non mihi negari posse videtur, discursum à te factum valde probabiliter quidem procedere argumentando, vt nos loquimur, ex suppositione, hoc est, posito, terram duobus motibus à Copernico ei attributis moueri: sed si hi motus reiiciuntur, omnia tua vana reddentur & inualida. Reiectio deinde hypotheseos illius ab ipso discursu tuo manifeste satis indigitatur. Tu per duarum motionum terrestrium suppositionem, ipsius fluxus & refluxus rationem reddis: & econtra, circulari quodam discursu, à fluxu & reflum, earuncarundem motionum indicium & confirmationem depromis: & ad specialiorem procedens discursum, affirmas, aquam ceu corpus fluidum, nec terrae tenaciter adnexum, non cogi praecise omnibus eius obsequi motionibus, ex quibus postea fluxum & refluxum inducis.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 429","label":"429","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/429"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 431","label":"431","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/431","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/431"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}