{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 438","citation":"Galileo, Systema cosmicum 438","ref":"438","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/438","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/438.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Fluxus & refluxus non potest dependere à motu Caeli. isum, hic motus ibi locum non haberet. Nam si eius aqua, à cassu Caeli versus Occidentem, expelli posset, iam ante multa seculsam exsiccatum fuisset. Adde quod aqua nostra non solum decum versus Occidentem: sed in Orientem quoque recurrit, idque per ordinatas periodos. Quod autem affirmas exemplo fluminum, etsi cursus maris originaliter ab Oriente tantum esset in Occidentem; ob diuersum tamen litorum situm accidere, vt pars aquae retro regurgitet; hoc tibi concedo: sed vicissim aduertas oportet, mi Simplici, quod, vbi aqua propter hanc caussam retrocedit, ibi perpetuo retrocedat; & vbi directe procurrit, ibi semper currat eodem modo: neque aliud exemplo fluminum ostenditur. Sed in casu fluxus & refluxus oportet inuenire & producere rationem, qua fiat, vt in eodem loco iam currat versus hanc plagam, iam versus alteram oppositam: qui effectus cum sint contrarii atque difformes; non poteris eos vnquam ab vniformi & constanti caussa deducere. Atque hoc argumentum, quo hypothesis illa motûs, à Caeli conuersione diumapelago contributi, refellitur, vnâ quoque confutat hypothesin eius, qui vellet admittere solum terrae motum diurnum, & crederet, eo solo posse reciprocationis marinae rationem reddi: quae reciprocatio cum sit inaequalis, summe necessarium est, vt inaequalem altera bilemque caussam habeat. SIMP. Neque de meo, propter infirmitatem ingenii, nec de alieno, propter nouitatem opinionis, habeo quod respondeam. Si tamen haec opinio per Scholas spargeretur, Philosophos crediderim haud defuturos, à quibus scite oppugnaretur. SAGR. Expectabimus igitur occasionem eiusmodi & nos interea, si tibi, Saluiate, placet, pergemus vlterius. SALV. Quicquid dictum hactenus est, ad periodum diurnam fluxus refluxusque pertinet: cuius initiò demonstrata est in genere caussa primaria & vniuersalis, absque qua nihil de hoc effectu sequeretur: deinde transeundo ad acccidentia specialia varia, quodamque modo irregularia, quae in ipsa obseruantur, tractatae sunt caussae secundariae & concomitantes, ex quibus eae dependent. Sequuntur iam reliquae duae periodi, menstrua scilicet, & annua; quae non quidem accidentia noua, & ab his, quae in periodo diurna iam considerata sunt, diuersa suppeditant: sed in iisdem hoc operantur, vt reddant eas maiores & minores in diuersis partibus mensis lunaris, & in diin diuersis temporibus Anni Solaris: quasi & Luna, & Sol, ex parte ad hanc operam, & ad horum effectuum productionem concurrant.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 437","label":"437","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/437","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/437"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 439","label":"439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/439"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}