{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 439","citation":"Galileo, Systema cosmicum 439","ref":"439","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/439","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/439","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/439.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Quae res omnino repugnat intellectui meo, qui cum perspiciat, marium istum motum esse localem; & in sensus incurrentem; in immensa aquae mole factum, adduci non potest, vt subscribat luminibus, caloribus temperatis, prędominiis qualitatum occultarum, similibusque vanis imaginationibus, quae, tantum abest, vt sint, vel possint esse caussae fluxus, vt potius è contrariofluxus caussa sit illorum, dum scilicet facit, vt talia placeant ingeniis, quae sunt comparata magis ad loquacitatem & ostentationem, quàm ad speculationem & inuestigationem operum naturae secretiorum: quod genus homines, quidquid absurditatis in buccam, atque etiam in pennam venerit, proferre malunt, quàm eò adduci, vt proferant sapientem illam, ingenuitatis & modestiae plenam vocem, NESCIO. Solummodo quod vident; eandem Lunam, eundemque Solem, lumine suo motuque, & seu magno seu temperato calore, in minoribus aquae receptaculis nil quidquam operari; imò si ea velis calore attolli, necesse esse, vt paullò minus quàm efferuescere ea facias, & in summa non posse nos vllo modo reciprocationis marinae motum artificiose exprimere, nisi motu vasis; numquid vel inde persuaderi vnusquisque debebat, omnes res alias pro caussa effectus illius productas, esse vanas, esse phantasticas, & à vero prorsus alienas. Atque hanc ob caussam adfirmo, si verum est, vnius effectus vnam solam esse caussam primariam; quodque inter caussam & effectum firma sit & constans connexio; necessarium est, vt, quotiescunque videmus alterationem firmam & constantem in effectu, firma quoque & constans sit alteratio in caussa. Et cum alterationes fluxui & refluxui diuersis anni mensiumque partibus accidentes, habeant periodos suas firmas & constantes; dicere necesse est, regulatam alterationem iisdem temporibus in caussa primaria fluxuum & refluxuum Alteratio deinde, quae reperitur dictis temporibus inaccidere. reciprocatione marina; non in alia re quàm in earum magnitudine consistit; vt scilicet aquae magis vel minus eleuentur aut deprimantur; & impetu maiore minoreue currant. Ergo necessarium est, vt id, quod est caussa primaria fluxus & refluxus, dictis temporibus determinatis vim suam augeat minuatue. Iam verò conclusum est, inaequalitatem atque difformitatem motûs vasorum continentium aquam, esse caussam primariam fluxûs & refluxus. Ergo necesse est, vthaec disformitas de tempore in tempus magis difformetur, hoc est, min minorque fiat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 438","label":"438","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/438","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/438"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 440","label":"440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/440"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}