{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 444","citation":"Galileo, Systema cosmicum 444","ref":"444","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/444","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/444","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/444.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":384,"text":"breuiori repore confici revolutionem in circulis minoribus. quàm in maioribus; idque declaratur exemplo duplici. Primum exemplum. Exemplum secundum. dus impuleris, interea dum id vibrationes suas edit, retrahito erut funiculi quod manu tenes, ita vt pondus eleuetur. Inter eleu dum videbis crescere frequentiam vibrationum eius; quippe quae circulis continuè minoribus minoribusque fiunt. Atque hoc loco duo singularia scitu digna velim obserues. Vnum est, quod vibrationes eiusmodi penduli, adeò necessariò sub illis determinatis temporibus fiant, vt omninò sit impossibile ad alia tempora illas reducere, nisi funiculum longiorem breuioremue reddendo. Cuius rei fidem praesens experimentum tibi faciet, si lapidem funiculo alliges, alterumque caput manu teneas, ac periculum facias, an vllo tibi artificio succedat, vt lapidem sub alio, quàm determinato tempore, hinc inde motitari facias, nisi funiculum prolongando decurtandoue: & hoc absolutè impossibile esse videbis. Alterum singulare profectò miraculosum est, quòd idem pendulum vibrationes suas eâdem frequentia, aut minimùm & insensibiliter quasi differente faciat, siue illae fiant per arcus maximes, siue per minimos eiusdem circumferentiae. Dico, quòd si remoneremus pendulum à perpendiculo per vnum, duos aut tres gradus tantum, vel etiam per 70. 80. atque etiam vsque ad quadrantem integrum, libertati deinde suae permissum illud tam vno quàm altero casu vibrationes suas aequè frequentes edet, tàm priores, vbi per arcum 4. aut 6. graduum mouetur, quàm posteriores, vbi 160. aut plures gradus sunt emetiendi. Id quod manifestius apparebit, suspensis duobus aequalibus ponderibus de duobus filis aequè longis: deinde alterum remouendo è perpendiculo ad exiguam distantiam, & altero ad maximam: quae libertati suae relicta, sub iisdem temporibus reci procabunt, illud per arcus satis exiguos, & hoc per maximos. quibus conclusio Problematis pulcherrimi sequitur, quod tale est: dato circuli quadrante (in terra hic aliquid figurae describam) qualis esset iste AB. erectus ad Horizontem, sic vt insistat plano, idque contingat puncto B. factoque arcu ex tabula bene polita & laeuigata in parte concaua, intorta secundum curuitatem circumferentiae ADB. sic vt in ea globus sat rotundus ac tersus intus libere currere possit (cribri orbis accomodatus fuerit ad hoc experimentum) aio, posito globo in quocunque loco, seu vicino, seu remoto ab infimo termino B. vt si illum poneremus in puncto C. vel hic in D. aut in E. & liberum dimittamus; aequalibus temporibus, aut insensibiliter differentibus, peruenturum ad terminum B. discedendo ex C. vel ex D. vel ex E. vel ex alio quocunque loco, quod accidens est profecto mirabile.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 443","label":"443","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/443"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 445","label":"445","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/445"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}