{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 449","citation":"Galileo, Systema cosmicum 449","ref":"449","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/449","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/449","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/449.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Inprimis autem existimo, Saturnum ob tarditatem suam, & Mercurium propter assiduam occultatio nem, vltimos extitisse, qui pro vagabundis & errantibus agnoscerentur. Multo plures adhuc annos praeteriisse verisimile est, antequam obseruarentur stationes & repedationes trium superiorum, sicut etiam appropinquationes & elongationes à terra, quae res necessario dederunt occasionem introducendi Eccentricos & Epicyclos, ad Aristotelis vsque tempora, qui nullam mentionem eorum facit, incognitos. Mercurius & Venus, admirandis suis apparitionibus quàm diu suspensos tenuerunt Astronomos, antequam saltem de situ eorum, ne de aliis dicam, aliquid certi statuerent? Quin etiam, quis solummodo sit ordo mundanorum corporum, & quae integralis structura partium Vniuersi à nobis cognitarum, ad vsque Copernici tempora in dubio mansit, qui tandem nobis digito quasi monstrauit veram constitutionem, verumque systema, secundum quod partes sunt ordinatae: ita vt certi simus, Mercurium, Venerem, ceterosque Sed Planetas, circa Solem, Lunam vero circa terram reuolui. quomodo postea vnusquisque Planeta in reuolutione sua particulari se gerat, & quomodo structura orbis eius sese habeat, quam vulgo Theoricam Planetarum vocant, ea de re nondum adhuc citra dubitationem aliquid statuere possumus. Testimonio nobis esto Mars, qui hodiernos Astronomos tantopere vexat: quin & ipsi Lunae, diuersae Theoricae sunt assignatae, postquam idem Copernicus ilEt vt ad particulare lam à Ptolemaica satis diuersam reddidit. nostrum, hoc est, ad motum Solis ac Lunę apparentem propius accedamus, de eo fuit obseruata magna quaedam inaequalitas, qua ille temporibus sat differentibus emetitur duos semicirculos Eclipticae, à punctis Aequinoctiorum diuisos: in quorum vnoemetiendo nouem dies plusquàm in altero consumit: quae differentia, vt vides, permagna est & notabilis. An vero in peragrandis arcubus parnis, cuiusmodi forent, exempli gratia, 12. signa, motum obseruet maxime regularem, an verò passu iam velociore aliquantò, iam tarLII diore Saturnus & Mercurius Gltimi obseruati, ille ob tarditatem: hic quia raro conspicitur. Structura particulares orbium Planetarum adhuc nondum satis certae. Sol nam Zodiaci medietatem nouem diebus citius quàm alteram conficit. Motus Luna principaliter inquisitus in gratiam Eclisium. Fluxus & res refluxus minimae sunt respectu Gastitatis marium, & Gelocitatis motus globi carxena.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 448","label":"448","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/448"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 450","label":"450","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/450","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/450"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}