{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 454","citation":"Galileo, Systema cosmicum 454","ref":"454","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/454","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/454.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Atque hoc est, quod in hac materia tibi dicere habeo, & quaetum fortasse compraehendi nostra cognitione potest, quae, vt bene scis, non potest haberi, nisi illarum conclusionum, quae sunt firmae & constantes; cuiusmodi sunt fluxuum & refluxuum tres periodi in genere, quippe dependentes ex caussis inuariabilibus, vnis, & aeterSed quia caussis hisce primariis & vniuersalibus deinde se nis. miscent secundariae & particulares, quae multas alterationes facere possunt; cumque hae secundariae partim sint in obseruabiles & inconstantes, qualis, exempli caussa, est alteratio ventorum; partim etiam, etsi determinatae & firmae, non tamen obseruatae ob multiplicitatem suam, vt sunt longitudines sinuum, eorum diuersae inclinationes versus hanc aut illam partem, tot ac tam diuersae profunditates aquarum; quis, nisi forte post longissimas obseruationes, satisque certas relationes, inde poterit historias componere sic expedita, vt pro Hypothesibus & suppositionibus certis seruiant volenti per earum comparationem rationes reddere adaequatas omnium apparentiarum, imò anomaliarum, & specialium inaequalitatum, quae in motionibus aquarum animaduerti queunt? Sufficit mihi monuisse, esse in natura caussas accidentarias, easque producere valere multas alterationes: minutas autem obseruationes illis instituenHoc solummodo, in das delego, qui diuersa Maria pererrant. clausulam discursus huiusce nostri considerandum propono, fluxuum & refluxuum praecisa tempora non solum alterari à longitudinibus sinuum, & à variis profunditatibus: verùm etiam insignes alterationes prouenire posse iudico collatis inter se diuersis tractibus Marium, magnitudine & positu seu inclinatione differentium, Quae diuersitas exacte nostro sinui Adriatico competit, qui & multo minor est reliquo Mediterraneo; & inclinationis diuersitate adeo discrepat, vt, dum hoc ab Orientali parte, litoribus Syriae terminatur, ille claudatur à parte Occidentaliore: & quia in extremitatibus multo maiores sunt fluxus & refluxus, imò ibi solummodo mare maxime intumescit ac detumescit; verisimillimum est accidere posse, ut tempora fluxuum Venetiis fiant tempore refluxuum alterius Maris, quod tanquam majus, & directe magis extensum ab Occidente in Orientem, quodammodo dominium habet in sinum AdraAdriaticum: & proinde mirandum non esset, si effectus dependentes ex caussis primariis non comprobarentur in temporibus debitis, & quae periodis respondent in Adriatico: comprobarentur autem in reliquo Mediterraneo.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 453","label":"453","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/453","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/453"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 455","label":"455","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/455","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/455"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}