{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 462","citation":"Galileo, Systema cosmicum 462","ref":"462","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/462","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/462","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/462.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Terram superflumina praeparatam: vt non aliquod philosophema stabiliat, absurdum auditu, Tellurem innatare flum nibus; nonne hoc illi recte diceretur, Missum faciat Spiritum Sanctum, no in scholas Physicas cum ludibrio pertrahat? nihil enim aliud ibi loci innuere velle Psalten, nisi quod homines antea sciant, & quotidie experiantur, Terras (post separationem aquarum in altum sublatas) interfluere ingentia flumina, circumfluere maria. Nimirum eandem esse locutionem alibi, cum sese super flumina Babylonis Israelitae sedisse canunt, id est, iuxta flumina, vel ad ripas Euphratis & Tigris. Si hoc libenter quis recipit, cur non & illud recipiat, vt in aliis locis, quae motui Telluris opponi solent, eodem modo oculos à Physica ad institutum Scripturae conuertamus? Generatio praeterit (au Ecclesiastes) & generatio aduenit: Terra autem in aeternum stat. Quasi Salomon hic disputet cum Astronomis ac non potius homines suae mutabilitatis admoneat; cum Terra, domicilium humani generis, semper maneat eadem: Solis motus perpetuo in se redeat: Ventus in circulum agatur, redeatque eodem: flumina a fontibus in mare effluant, à mari in fontes redeant denique homines his pereuntibus nascantur alii; semperque eadem sit fabula vitae, nihil sub Sole nouum. Nullum audis dogma Physicum. Nougocia est moralis, rei qua per se patet, & obseruatur omnium oculis, sed parum perpenditur. Eam igitur Salomon inculcat. Quis enim nescit Terram semper eandem esse? quis non videt, Solem quotidie ab Ortu resurgere, flumina perenniter accurrere in mare, ventorum statas redire vicißitudines, homines alios aliis succedere Quis vero perpendit eandem agi perpetuo vitae fabulam, mutatis personis: nec quidquam in rebus humanis nouum esse? Itaque Salomon commemoratione eorum, quae vident omnes, admonet eius, quod à plerisque perperam intelligitur. Psalmo vero 104. putant omnino disputationem contineri Physicam quando de rebus Physicis totus est. Atque ibi Deus dicitur fundasse Terram super stabilitatem suam; illamque non inclinatum iri in saeculum seculi. Atqu longißime abest Psaltes à speculatione caussarum Physicarum. Totus enim acquiescit in magnitudine Dei, qui fecit haec omnia, Hymnumque pangit Deo Conditori, in quo Mundum, vt is apparet oculis, percurrit ordine. Quod si bene perpendas, commentarius est super Hexaemeron Geneseos. Nam urin ille tres primi dies dati sunt separationi Regionum, primus Lucis à tenebris exterioribus, secundus Aquarum ab aquis, interpositu expansi, tertius Terrarum à maribus, vbi terra vestitur plantis & stirpibus: tres vero posteriores dies regionum sic distinctarum impletioni, quartus Cali, quintiis Marium & Aeri, igitizec ris, sextus Terrarum: sic in hoc psalmo sunt distinctae, & sex dierum operibus analogae, partes totidem. Nam versi secundo Lucem, creaturarum primam, primaeque diei opus, Creatori circumdat pro vestimento.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 461","label":"PERIOCHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/461","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/461"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 463","label":"PERIOCHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/463"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}