{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 464","citation":"Galileo, Systema cosmicum 464","ref":"464","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/464","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/464","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/464.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Omnia igitur, quae de Mundo dixerat, ad animantia refert; nihil quod non sit in confesso, commemorat: scilicet quia animus ipsi est extollere nota, non inquirere incognita, inuitare vero homines ad consideranda beneficia, quae ad ipsos redeunt ex hafAtque ego Lectorem meum quoque obtestura gulorum dierum Operibus. non oblitus bonitatis diuinae in homines collatae, ad quam considerandan ipsum Psaltes potißimum inuitat; vbi à templo reuersus, in scholam Astronomicam fuerit ingressus; mecum etiam laudet & celebret sapientiam & magnitudinem Creatoris, quam ego ipsi aperio, ex formae mundanae penitiori explicatione, caussarum inquisitione, visus errorum detectione; & sic non tantum in Telluris firmitudine & stabilitate salutem vniuersae Naturae Viuentium, vt Dei munus exosculetur; sed etiam in eiusdem motu tam recondito, tam admirabili, Creatoris agnoscat sapientiam. Qui vero hebetior est, quàm vt Astronomicam scientiam capere poßit, vel infirmior, quàm vt inoffensa pietate Copernico credat; ei suadeo, vt missa Schola Astrononiica, damnatis etiam si placet philosophorum quibuscunque placitis, suas res agat & ab hac peregrinatione mundana desistens, domum ad agellum suum excolendum se recipiat, Oculisque, quibus Solis videt, in hoc aspectabile Caelum sublatis, toto pectore in gratiarum actionem & laudes Dei Conditoris effundatur: certus, se non minorem Deo cultum praestare, quàm Astronomum; cui Deus hoc dedit, ut Mentis oculo, perspicacius videat, quaeque inuenit, super iis Deum suum & ipse celebrare poßit & velit. Atque haec de Sacrarum literarum autoritate. Adplacitavero Sanctorum de his Naturalibus, vnoverbo respondeo. In Theologia quidem autoritatum, in Philosophia vero rationum esse momenta ponderanda. Sanctus igitur Lactantius; qui terram negauit esse rotundam: Sanctus Augustinus, qui retunditate concessa, negauit tamen Antipodas; Sanctum Officium hodiernorum, qui exilitate Terrae concessa, negant tamen eius motum: At magis mihi Sancta Veritas, qui Terram & rotundam, & Antipodibus circumhabitatam, & contemptißimae paruitatis esse, & denique persidera ferri, saluo Doctorum Ecclesiae respectu ex Philosophia demonstro. Epistola P. C.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 463","label":"PERIOCHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/463"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 465","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/465"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}