{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 468","citation":"Galileo, Systema cosmicum 468","ref":"468","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/468","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/468","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/468.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"communiter ab hominibus, non secundum earum essentiam, sed ex eius praescripto, qui illarum patefactione aut descriptione, autoritatem sibi apud vulgus comparauit, ponderantur & iudicantur. Quae tamen autoritas (cùm non supergreditur humanam) haud tanti esse deberet, vt propter eam floccipendatur & posthabeatur, quod manifestò in contrarium apparet, siue ex potiori ratione nouißimè perspectâ, siue ex ipso sensu. Nec n. posteritati obex ponendus est, quin poßit, & audeat, non solùm vlterius progredi, sed & meliora verioraque iis quae ab Antiquis, nobis sunt tradita, proferre. Veterum n. ingenia, vt in Innentionibus, ingeniis nostri temporis non multùm superiora fuere, ita quod ad Inuentorum perfectionem, Nostrum hoc Aeuum, Saecula Antiqua, non solùm aequasse, sed & longè super asse videtur, peritiam augescente in dies, artibusque tum liberalibus, tum mechanicis; quod exemplis comprobari facillimè posset, nisi in re tam luculenta, tenebras illi potius offundendi periculum, quàm noua luce eam illustrandi, spes subesset. Verùm (vt nec hoc ipsum omnimodo silentio inuoluam) nonne varia Recentiorum experimenta, in multis, venerandae Antiquitati ora occluserunt, & vana falsaque esse, multa eius solemnia & grauißima decreta, conuicerunt? Apud multos ex veteribus, spectatißimae Sapientiae & Doctrinae, Paradoxum, non minus absonum fuit, quàm nostra haec De Mobilitate Terrae opinio videri poßit, Antipodum assentio, item, Incolarum sub zona torrida: quorum quidem, quemadmodum illud à multis, hoc autem ab omnibus, vnanimi consensu, pro impoßibili est habitum, & penitus negatum; ita recentiores (magna Saeculi sui felicitate, & perpetuam eius gloria) non tam autoritate, quàm accuratâ diligentiâ, & animo ad veritatis indagationem indefesso, vtrumque verißimum esse comprobarunt; sicqu canam Antiquitatem hallucinatam esse, nimisque leuiter propriis inuentis fidem & autoritatem conciliasse, reipsa patefecerunt.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 467","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/467","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/467"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 469","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/469"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}