{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 477","citation":"Galileo, Systema cosmicum 477","ref":"477","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/477","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/477","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/477.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Scriptura absolutè intelligenda esset de iteratis, & succeßiuis circumlationibus Lucis, non autem respectu nostri, non vtique adiecta fuissent haec verba, Vespere, & Mane, quae sua naturâ connotant Solis respectum ad Nos, & ad Terram: siquidem Mane, tempus illud est, quo Sol primùm illucescere incipit, & nostro Hemisphaerio supra Horizontem, in Oriente emergere: & Vespere, id est, tempus quo Sol ad Occidentem vergit, & alteri opposito Horizonti, Hemisphaerioque, quod nostro huic contiguum est, illustrando proximior accedit. Vox autem Dies, correlatiua est voci Nox. Ex his itaque tribus vocibus, Vesper, Mane, & Dies, liquidò apparet, non posse Lucis circumlationes, intelligi secundum se, & absolutè, sed solùm secundum nos, & respectu nostri: qua quidem ratione, efficiunt Mane, & Vespere, Noctem & Diom. Eodem etiam modo Genesis I. dicitur, Fecit Deus duo luminaria magna, luminare majus, vt praeesset Diei, & luminare minus, vt praeesset Nocti, & Stellas: vbi, tàm in propositione, quàm in specificatione, dicuntur dissona Corporibus illis Caelestibus. Verba igitur illa, ibi interpretanda erunt secundum praedictos modos; quartum scilicet, vt dicantur intelligi secundùm sensum vulgi, & communem loquendi modum, quod idem est, ac si diceretur, secundùm apparentiam, & secundùm nos, vel respectu nostri. Quia primo in Propositione dicitur, Fecitque Deus luminaria magna: his, Solem & Lunam indigitando: cùm secundum rei veritatem, non sint haec, maiora luminaria: quia quamuis Sol, maioribus annumerari poßit, non ita etiam Luna, nisi respectu nostri: quia inter absolutè maiora, & Sole paulò minora, imò quasi ipsi aequale, Lunaque longè maius, corpus Saturni potiori ratione ponendum esset, aut aliqua ex Stellis fixis lucidioribus, primae Magnitudinis, veluti Canopus, (aliter dictus Arcanar) in fine fluminis; vel Canicula, in ore Canis Maioris vel Pes Orionis, Rigel dictus: vel eius Dexter humeris: aut alia similis. Duo ergo luminaria magna, intelliguntur respectu nostri, & secundùm vulgarem opinionem, non secundùm veram & realem huiusmodi CorpoSecundò, in specificatione dicitur, Luminare marum existentiam. ius, vt praeesset Diei: hac, Solem denotans, qua quidem verbalis Scripturae sensus, etiam cum rei veritate consentit; quoniam Sol est omnium Luminarium & Globorum maximus. Sed quod postea sequitur, Et lummare minus, vt praeesset Nocti, Lunam designans, non potest verbo tenus, vero & reali sensui aptari: non enim Luna reuera est Luminare minus, sed Mercurius non solum ipsa Luna, sed & quauis aliâ Stella multò minor. Ooo 3 OOQI. igitizec Et si rursus dicatur: Sacrum Textum in eo loco non loqui de Stellis, se solùm de Luminaribus, quia paulò post separatim specificat, & Stellas: & idipsum, quod dicimus, verum esse, quoad comparationem Stellarum intu se, non autem respectu Luminarium, Solis scilicet & Lunae. Verùm haec obiectio, hominem in his Disciplinis, penitus rudem redolet, & qui cum eas ne summis quidem labris degustarit, prauam & erroneam de Corporibus Caelestibus imaginationem concipiat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 476","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/476"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 484","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}