{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 48","citation":"Galileo, Systema cosmicum 48","ref":"48","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/48","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/48.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"intiam, exacte disseri non posse statuit Aristoteles. Sensum ratiocinationi praefert Aristoteles. Caelum alterabile statuere magis conformis est A ristoteli doctrina, quàm ea, quae idem inulte rabile facit Telescopii beneficio melius ipso Aristotele de rebus Caelestibus disserere possumus. Simplicii declamatio ratiocinationi quantumuis probabili ac speciosae anteponendum esse? SIMP. Affirmat. SALV. Ergo ex his duabus propositionibus, quae ambae Aristotelem autorem habent, altera haec, quae sensum ratiocinationi anteponendum dicit, multo firmior ac certior est, quàm altera, quae Caelum inalterabile putat. Et proinde magis Aristotelice philosophaberis, si Caelum dixeris alterabile, propterea quod sensus hoc doceat, quàm si Caelum dixeris inalterabile, quòd id Aristotelica ratiocinatio suadeat. Adde quod nos multò melius Aristotele possumus de rebus Caeli disserere. Nam dum confitetur ille, cognitionem talem esse sibi difficilem, ob nimiam sensuum distantiam, eo ipso concedit, eum, cui talia ministerio sensuum pręsentiora redduntur, maiori quoque certitudine de iis philosophari posse. Iam autem nos, beneficio Telescopii, tricies aut quadragies propius quàm Aristoteles admouemur Caelo, sic vt in eo plurima possimus obseruare quae non potuit Aristoteles, & inter alia maculas istas in Sole, quae prorsus ei fuerunt inuisibiles. Ergo de Caelo, deque Sole, nos Aristotele certius tractare possumus. SAGR. Intersum animo cogitationibusque Simplicii, ac video, persentiscere quidem eum argumentorum firmissimorum pondus: interim tamen ex altera parte, dum autoritatem, quam apud vniuersos Aristoteles acquisiuit maximam, intuetur: dum respicit ad numerum celebrium interpretum, qui ad explicandam eius mentem omne studium operamque contulerunt: dum considerat alias scientias publice tam vtiles ac necessarias, quarum pretium autoritasque magnam partem fide nititur Aristotelis; exhorrescit nonnihil atque percellitur: videorque mihi haec dicentem audire. Et ad quem deinceps recurremus controuersiarum nostrarum iudicem, Aristotele cathedra submoto? Quem alium sectabimur in scholis, in academiis & gymnasiis autorem? Quis philosophorum omnes naturalis philosophiae partes, tam concinno complexus est ordine, sic vt ne particularem quidem conclusionem vllam praetermiserit? Ergo desolandum erit hoc aedificium, in quotot viatores perfugium inuenerunt? destruendum illud Asylum, illud Prytaneum, in quo tantus Studiosorum numerus tam commodum nactus est hospitium, vbi nullis aëris iniuriis expositi, nonnisi paucis reuolutis pagellis, plenam vniuersae naturae cognitionem acquirerent? euertendum propugnaculum, quod aduersus omnem inimicorum assultum tutos praestat?","prev":{"citation":"Systema cosmicum 47","label":"47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/47"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 49","label":"49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/49"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}