{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 480","citation":"Galileo, Systema cosmicum 480","ref":"480","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/480","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/480.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":289,"text":"Multa etiam alia, praeter haec, absurda hinc consequerentur. Hae sunt Classes, &c. ex quibus machinae praedictam Pythagoricam opinionem grauius oppugnantes eruuntur: quas tamen iactis prius à me sex Fundamentis, velut inexpugnabilibus propugnaculis contra illas erectis facile erit debellare, & ab iis, illam sartam tectam vindicare. Quae priusquàm proponam, eâ, quae Christianum & Religiosum decet, humilitate & modestiâ, profiteor, me, quae deinceps dicturus sum, reuerenter S. Ecclestae iudicio submittere. Nec enim temeritate aut ambitione impulsus, ad scribendum de his me contuli, sed ex mera charitate, & proximum iuuandi affectu, indisquisitione veritatis. Nullaque in hac controuersia, praecepta mihi est opinio, ab iis, qui has disciplinas profitentur, doceri expectans, siquam firmis rationibus & constantibus experimentis, prae aliis probabiliorem euincent, intereaque, donec de hac controuersia ab illis statutum sit, omnem de ea assensum sustinens. Primum & praecipuum fundamentum hoc est; Cùm à Sacra Scripturâ, Deo, vel Creaturae quippiam tribuitur, illi non conueniens, aut improportionatum, tunc id necessariò accipi & exponi debet vno, aut pluribus, ex quatuor sequentibus modis; Primus, vt dicatur eis competere Metaphoricè, & proportionaliter, siue per similitudinem: Secundus; Secundum nostrum modum considerandi, appraehendendi, concipiendi, intelligendi, cognoscendi &c. Tertius; Secundum opinionem vulgi, & communem loquendi modum: cui quidem vulgari modo, saepißimè, summo cum studio, sese aptat Spiritus S. Quartus; Respectu nostri, & quia habet se, per modum talis. Horum omnium modorum, sint hac exempla: Deus non incedit, cùm sit Infinitus, & Immobilis: Corporalia membra non habet, cùm sit purus Actus, & ideò etiam, omnis animi paßionis est expers: In sacra tamen Scriptura Gen. 3. vers. S. dicitur, Ambulabat ad auram post meridiem: & Iobi 22. vers. 14. dicitur, Circa cardines Caeli perambulat, & multis aliis locis, Deo tribuitur aduentus, discessio, festinatio; item, membra corporalia, oculi, aures, labia, facies, vox, vultus, manus, pedes, venter, vestimenta, arma; simulque multae paßiones, quemadmodum Ira, dolor, poenitentia, & similes. Quid ergo dicendum?","prev":{"citation":"Systema cosmicum 473.5","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/473.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/473.5"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 481","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}