{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 481","citation":"Galileo, Systema cosmicum 481","ref":"481","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/481.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"haud dubiè, eiusmodi attributa Deo conueniunt, (vt Scholasticorum verbis vtamur) Metaphoricè, proportionaliter, & per similitudinem: & quoad passiones, dici poterit, Deum, se habere per modum talis: velut, Iratus est Dominus, i. Habuit se per modum irati: Tactus dolore cordis.i.habuit se per modum dolentis: Paenituit eum, quòd hominem fecisset, i. Habuit se per modum paenitentis: & ea quidem omnia, comparatiuè ad nos, & respectu nostri. Sic dicitur Deus esse in Caelis, moueri in tempore, se exhibere, latere, obseruare, & annotare gressus nostros; nos quaerere, foris adstare, foras pulsare, non quòd corporali loco contineatur, nec quod reipsa moueatur, nec in tempore, nec quòd illi Humani mores, & tractandi hominum modi competant, sed secundum nostrum apprehendendi modum: quo in eo attributa etiam à se inuicem distinguuntur, cùm tamen vnum idemque cum ipso sint; quo item, eius actiones, in varia tempora diuiduntur, quae tamen vt plurimum, vno eodemque instanti sese produnt; & quo tandem, quae in Deo sunt perfectißima, semper cum aliquo defectu, nobis recensentùr. Hac ratione, secundum vulgi opinionem, sese accommodat Sacra Scriptura, dum Terrae, Fines & Fundamenta tribuit, quae tamen non habet; Mari, abyssum profunditatis immensae: Morti (quae est Priuatio, & consequenter Non ens) actiones attribuit, motus, paßiones & alia eiusmodi accidentia, quorum omnium est expers, sicut & epitheta, & adiuncta, quae reuera illi non competunt: siccine separat amara mors? veniat mors super illos: Parauit vasa mortis: Exaltas me de portis mortis: In medio vmbrae mortis: Mors deposcet eos: Fortis est, vt mors, dilectio: Primogenita mors: Perditio & mors dixerunt, &c. Et quis est nescius, diuitis Epulonis historiam, eiusmodi phrasibus vulgaris sermonis totam scatere? Sic Ecclesiastici cap. 27. vers. 12. inducitur haec comparatio: Homo sanctus, in sapientia manet, sicut Sol: nam stultus, sicut Luna mutatur: Et tamen Luna, secundum rei veritatem nequaquam mutatur, verùm semper eodem modo manet, vt id demonstrant Astronomi, eius dimidia parte, scilicet, semper lucidâ, alterâ dimidiâ semper opacâ existente: nec in ea vnquam, status hic variat, nisi respectu nostri, & secundum vulgi opinionem, Vnde Sacram scripturam, hic, secundum communem, & quidem imperitorum loquendi modum, secundumque ea quae apparent, non autem secundum veram existentiam, id dicere, liquet. Pariter, Geneseos I, in omnium rerum creationis descriptione, dicitur Lux, ante omnia, Ooo 2 300gle omnia, facta esse, & subditur in textu, & factum est Vespere & Mme, dies vnus: & postmodùm diuersi Creationis actus distinguuntur, & vanis diebus aßignantur, de iisque singulis, dicitur in Textu, & factum est Vespere & Mane, dies secundus: & deinceps, dies tertius: dies quartus, &c Hîc multa dubia occurrunt, quae omnia iuxta commune Systema proponam, vt appareat, etiam secundum eius Systematis hypotheses, Scripturam Sa cram, ad tollendas emergentes difficultates interdum, sensu & modo vulgari, nostrique respectu, non autem secundum rerum naturam, intelligendam esse, quam distinctionem videtur & ipse Aristoteles innuisse I. Phys.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 480","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/480","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/480"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 476","label":"PAVLI ANTONII FOSCARINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/476","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/476"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}