{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 483","citation":"Galileo, Systema cosmicum 483","ref":"483","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/483","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/483","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/483.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Ita & Caeli motus (qui ratâ lege naturae, perennis esse debet) immutabilis & immobilis dicetur, ipsique Caeli, immobiliter moueri; & Terrena, immutabiliter mutari, quoniam illi, nunquam à Motu, neque haec à Mutatione desciscunt. Per hoc fundamentum, elucidantur omnes difficultates, ad primam Classem pertinentes, quibus Terra dicitur esse stabilis & immobilis, idipsum videlicet intelligendo, quoad ipsius naturam, quae licet motum localem, eumque triplicem, ex opinione Copernici, in se includat, (diurnum scilicet, quo reuoluitur in seipsam; Annuum, quo mouetur per duodecim signa Zodiaci, & motum Inclinationis, quo, eius axis, semper eidem Mundi parti obuertitur, & dierum & noctium inaequalitatem efficit) simulque alias mutationum species, vtpote Generationem & Corruptionem, Accretionem & Diminutionem, Alterationemque diuersorum generum: in his tamen omnibus stabilis semper est, & constans, nec vnquam ordinem illi à Deo datum deferit, verùm sese iugiter, constanter, & immutabiliter, sex praedictis speciebus motus mouet, Tertium fundamentum hoc erit. Cùm res aliqua mouetur, secundum aliquam sui partem, & non secundum totum, non potest dici simpliciter, & absolutè moueri, sed solùm per accidens: quia tali rei potiùs simpliciter, & absolutè, conuenit stabilitas. Exempli gratiâ, si ex Mari, amphora, aut alia mensura aquae hauriatur, & aliò transferatur, non propterea dici absolute potest Maresimpliciter, tralaticium esse de loco ad locum. sed solùm per accidens, & secundum quid, secundum scilicet sui partem, quin potius, (simpliciter loquendo) Mare ex proprio loco transferri, & moueri non posse, dicendum est. Sic & Aer, simpliciter è proprio loco amoueri nequit, licet secundum partes moueatur, & transferatur. Hoc fundamentum, per se manifestum est, & secundum illud explicari possunt autoritates, quibus Terrae immobilitas videtur euinci, hoc modo videlicet, Terram per se, & absolutè, sui Totius ratione, mutabilem non esse, cùm non genere. tur, nec corrumpatur; non augeatur, nec minuatur, nec etiam alteretur secundum Totum, sed solùm lecundum partes. Hunc autem genuinum verumque esse eius attributi sensum, manifesto apparet, ex Ecclesiastae textu cap. 1. vers. 4. Generatio praeterit, & generatio aduenit: Terra autem in aeternum stat; quasi dicat, quamuis Terra, secundum suas partes genretur, & corrumpatur, vicißitudinesque recipiat generationis & corruptonis, nunquam secundum suum Totum generatur, neque corrumpetur, sed in perpetuum immutabilis manet: non seciis, ac Nauis, quae quamuis nunc antenna, mox clauo, & aliis subinde sui partibus renouata sit, eadem tanta, quae primùm fuit, Nauis perstat.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 482","label":"482","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/482","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/482"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 484-2","label":"484","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484-2"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}