{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 485-2","citation":"Galileo, Systema cosmicum 485-2","ref":"485-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/485-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/485-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/485-2.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Terra ergo cùm interperpetuas sit censita, vt suprà dictum est, partes suas habuit non dißipabiles, nec ab inuicem, à suoque centro, (per quod verum & proprium suum locum sortita est) suoque toto, collectiue separabiles: quoniam secundum suum totum, in seipsa, semper conglobata, vnita, & cohaerens continetur, nec eius partes à centro, neque à seipsis inuicem disgregantur, nisi fortè per accidens, & violenter in aliquibus eius partibus id contingat; quae postmodùm, remoto obice, ad locum situm naturalem, per se, nullo impellente, reuertuntur. Hoc ergo modo, Terra dicitur Immobilis, & Immutabilis: imò ipsum etiam Mare, Aer, Caelum, & quiduis aliud (licèt aliàs mobile) dummodo eius partes, dißipabiles & disgregabiles non sint, saltem collectiuè, Immobile dici potest. Fundamentum hoc, à praecedenti, eo solo differt, quòd illud, refertur ad partes, in ordine ad locum, hoc vero inordine ad totum. Ab hac speculatione eruitur aliud arcanum. Ex ea enim patefit, in quo consistat propria & genuina formalitas Grauitatis, & Leuitatis rerum, quae secundum Peripateticam Philosophiam, non adeò enucleate expeditur, nec sine magna controuersia explicatur. Aliud ergo propriè nihil est Grauitas, secundum nouae huius opinionis principia, quam vis, & appetentia quaedam naturalis partium, sese cum suo toto coniungendi, & in eo, vel ut in loco proprio, quiescendi: quae facultas, à Diuina Prouidentia, non solùm Terrae, terrenisque corporibus, sed & (vt credibile est) corporibus caelestibus, Soli scil. Lunae, & Stellis, tributa est, quorum partes, hac impulsione, adunantur omnes, & simul coalescunt, arctè se amplexantes, & ad centrum vndiquaque confluentes, donec in ipso conquiescant: ex quo concursu & compreßione, producitur figura sphaerica & orbicularis orbium Caelestium, in qua, per hanc vim occultam cuique illorum, naturaliter insitam in se subsistunt, & perpetua conseruantur. Leuitas autem est, Corporis tenuioris & rarioris, a solidi & craßi commercio, illi heterogenei, per vini caloris expreßio & exclusio; vnde quemadmodum Motus rerum grauium, est Compressiuus. ita Motus leuium, est Extensitus, quoniam caloris proprium est, dilatare & rarefacere ea, quibus sese applicat, coniungit, & communicat. Hacque ratione, non solùm huius nostri terrestris globi respectu, & ei adiacentium corporum, Leuitas & Grauitas reperitur: sed & eorum corporum respectu quae dicuntur esse in Caelis, in quibus eae partes, quae sui procliuitate, ad centrum Ppp 3 byGoogl tizec Terrae centrum, eam in loco suo naturali continet. Grauitas & Leuitas corporum, quid sit. Omnia corpora caelestia grauita. tem habent, & leuitatem. Motus Conpressiuus, proprius est grauitatis; Extensiuns, leuitatis.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 484-2","label":"484","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/484-2"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 486.1-3","label":"486.1 to 486.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/486.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/486.1"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}