{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 489","citation":"Galileo, Systema cosmicum 489","ref":"489","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/489","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/489.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Scripturae autoritates, quae Terram Caelis opponunt, quàm maximè conuenienter, & aptè intelliguntur de Caelo Empyreo (omnium Caelorum supremo, & spirituali, ratione finis) non autem de Caelis inferioribus, & intermediis, qui Corporales sunt, & in Corporalium creaturarum gratiam fabricati: sicut, quando in pluralinumero, Caeli nominantur, tunc omnes Caeli indistinctè & consusè intelliguntur, tum ipsum Emprreum, tum Caeli inferiores. Quam quidem expositionem, quilibet (attentè aduertendo) per se, verißimam esse comperiet. Et sic, hac ratione tertium Caelum, ad quod raptus fuit D. Paulus, per hoc fundamentum accipietur pro Empyreo: Pro Primo quidem Caelo, intelligendo spacium immensum Corporum errantium & mobilium, à Sole illuminatorum, in quo sunt Planetae, simul que Terra mobilis, cum Sole immobili, Qui instar Regis, in Augusto suo Tribunali, verendam Maiestate conspicuus, inimotus, & constans manens, in Centroque omnium Sphaerarum consistens, Corpora omnia Caelestia, Vitalis suae Lucis indiga, illique, eius gratiâ, mendicatim oberrantia, (ipse ἀδτάρκης) Diuino suo iubare, benignè hilarat, Mundique totius theatrum, omnesque eius partes, etiam minimas, velut Lampis immortalis & sempiterna, summâ & ineffabili dignitate, liberaliter vndiquaque fonet, & illustrat. Secundum Caelum, dicetur Caelum Stellatum, communiter, Octaua Sphaera, vel Firmamentum, nuncupatum, in quo sunt omnes Stellae fixae, & quod secundum hanc opinionem Pythagoricam, omnis (quemadmodum Sol, & Centrum) motus est expers, mutuùm sibi correspondentibus, quo ad immobilitatem, Centro, & vltima eius Circumferentia. Tertium autem dicetur Caelum Emprreum, sedes Beatorum. Iuxta haec explicatur, & simul patefit mirandum illud arcanum, & profundum mysterium, aenigmaticè à Platone, Dionysio Syracusano reuelatum: Circa omnium Regem sunt omnia, & Secunda circa Secundum, & Tertia circa Tertium: Quia Deus, Spiritualium Centrum existens; Corporalium, Sol; Mixtorum, Christus, hauddubiè quibus libet his centris, circumstant res, illis correspondentes, & analogae, semperque Centrum, nobilior & dignior censetur esse locus; vnde in Animalibus, Cor in Plantis, Acinus, in quo germen consistit, illarum perpetuitatem conseruans, & virtualiter totam includens plantam, sunt in Medio, & in Centro; quod innuisse sufficiat, cùm alterius sit loci, fusior horum 1. Corinth.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 488","label":"488","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/488","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/488"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 490","label":"490","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/490","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/490"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}