{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 5","citation":"Galileo, Systema cosmicum 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Haec enim mihi videretur breuissima & vnica, ex infinitis maioribus & inter se inaequalibus, quae ex termino A. ad alia atque alia oppositae lineae C. D. puncta produci possunt. SALV. Electio tua, cum adducta ratione, perfectissima mihi videtur. Hactenus ergo habemus, quòd prima dimensio determinetur linea rectâ: secunda, hoc est, latitudo, aliâ linea non solùm rectâ, verùm etiam ad angulos rectos insistente alteri longitudinem determinanti: atque ita definiuimus duas superficiei dimensiones, hoc est, longitudinem & latitudinem. Quod si verò altitudinem, exempli caussa, trabis istius, à pauimento pedibus nostris subiecto determinare iubearis: cùm ex quocunque puncto trabis, infinitae lineae, & curuae, & rectae, omnesque diuersae longitudinis, ad infinita subiecti pauimenti puncta duci possint, quamnam ex istis talibus lineis adhiberes? SAGR. Ego verò de trabe filum appenso plumbo suspenderem, libereque extentum, proxime pauimentum demitterem. Huius fili longitudo, cum sit linea recta, & quidem breuissima omnium quotquot ex eodem puncto ad pauimentum demitti possunt, eam veram huius conclauis altitudinem esse pronunciarem. SALV. Optime. Quod si ex puncto notato in pauimento à dependente isto filo, (praesupponitur autem pauimentum ad libellam exactum, seu horizontare, non inclinatum) describerentur aliae duae rectae lineae, vna pro longitudine, altera pro latitudine superficiei eiusdem panimenti, quoinam angulos illae cum filo isto continerent? SAGR. Continerent absque dubio rectos; cum & filum perpendiculare sit, & pauimentum bene complanatum ac horizontale. SALV. Quod si ergo punctum aliquod statuas caput ac terminum dimensionum, ex eoque deducas rectam lineam, ceu determinatricem primae dimensionis, hoc est, longitudinis, necessariò altera linea latitudinem definitura, primae illi ad angulos rectos insistet; & illa denotatrix altitudinis, hoc est, tertiae dimensionis, ex eodem progressa puncto, formabit vtique cum reliquis duabus angulos non obliquos, sed rectos: atque ita à tribus perpendicularibus, tanquam à tribus lineis vnis, & certis, & breuissimis, determinatas habebis tres dimensiones, puta longitudinem A. B. latitudinem A. C. altitudinem A D.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 4","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/4"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 6","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}