{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 54","citation":"Galileo, Systema cosmicum 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/54.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"Nam quidquid sub nostram imaginationem cadit, id aut iam antè viderimus oportet, aut ex rebus rerumue partibus iam antè visis compositum sit, quales sunt Sphinges, Sirenes, Chimaerae, Centauri, &c. SALV. Saepenumero phantasiae ac speculationibus de hisce rebus indulsi: tandemque visum est mihi, posse quidem excogitari nonnulla quae in Luna neque sunt, neque esse possunt: nihil autem, vt opinor, eorum quae ibi sunt aut esse possunt, nisi largissima generalitate, nimirum eas res, quae Lunam exornent operando, mouendo, viuendo, & fortasse per modum à nostro diuersissimum contemplando & admirando magnitudinem & pulchritudinem Mundi, eiusque Conditoris & Rectoris, encomiisque perpetuis celebrando gloriam eius; & in summa (quò pręcipue spectat oratio mea) faciendo id, quod frequenter adeo sacri scriptores affirmant, omnes creaturas perpetuo esse occupatas in laudando Deo. SAGR. Haec talia sunt, quae generalissime loquendo, isthic esse possunt: ego vero de illis cognoscere percupio, quae ibi nec esse, nec esse posse credas, quae distinctius exprimi nominarique possint oportet. SALV. Aduerte Sagrede, tertiam hanc esse vicem, qua pedetentim, nec sentientes à principali nostro instituto declinamus. Eiusmodi digressionibus tarde veniemus ad colloquii nostri finem. Rectius ergo fortasse fecerimus, si discursum hunc cum ceteris, quos peculiari sessioni reseruare conuentum inter nos est, adhuc differamus SAGR. Quaeso, potius hoc tempore, dum in Luna sumus, à rebus ad illam pertinentibus nos expediamus, ne alio tempore longum adeo sit iter emetiendum. SALV. Volo, vt vis. Et vt à generalioribus exordiar, persuasum habeo, globum lunarem haud parum à terrestri differre, licet aliqua communia etiam habere conspiciantur. Communionem primò, deinde diuersitatem explicabo. Conformis absque dubio Luna Terrae est ratione figurae, quam rotundam esse, necessariò conconcluditur ex adspectu disci eius perfecte circularis, & è mode recipiendi lumen solare.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 53","label":"53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/53"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 55","label":"55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/55"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}