{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 58","citation":"Galileo, Systema cosmicum 58","ref":"58","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/58","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/58.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"vnde is, qui è centro Terrae Lunam intueretur, videret semper eundem Lunae discum praecise terminatum ab eadem circumferentia. Si quis vero superficiei terrestri insistit, radius ab eius oculo vsque ad centrum Lunaris glebi progressus, non transiret per idem punctum superficiei Lunaris, per quod transit linea centrum Terrae Lunaeque committens, nisi cùm ei Luna verticalis esset: Lunâ vero positâ in Oriente vel Occidente, punctum incidentiae radii visiui superius est puncto lineae, centra committentis: & proinde detegitur aliqua pars hemisphaerii Lunaris versus circumferentiam superiorem, & absconditur tantundem de parte inferiore: detegitur inquam & absconditur respectu hemisphaerii, quod conspiceretur ex vero centro Terrae: & quia pars circumferentiae Lunaris, orienti Lunae superior, occidenti inferior est, satis ergo notabilis erit facienda differentia aspectus istarum partium superioris & inferioris, sic vt iam aperiantur, mox abscondantur maculae, vel aliae illarum partium res notabiles. Similis variatio obseruari quoque debebat versus extremitatem borealem & australem eiusdem disci, prout Luna in hoc aut illo ventre sui Draconis inuenitur. Nam si est septentrionalis, aliquae partium eius septentrionalium absconduntur, & australium deteguntur, & econtra. lam hasce consequentias reuera ita sese habere, Telescopii fide certiores reddimur. Sunt enim in Luna duae certae maculae, quarum vna, Lunâ meridianum attingente, Corum spectat; altera ei quasi diametraliter opponitur. Prior etiam absque Telescopio conspicua est, non item altera. Prior (Corica illa) macula est exigua, ouali figura, à maximis aliis diuisa: opposita, minor est, pariterque à grandioribus intersecta, in campo satis claro sita. In ambabus hisce dictae variationes manifeste obseruantur, vt appareat, eas contrario inter se modo iam esse vicinas limbo disci lunaris, iam ab eo remotas, ea cum differentia, vt interuallum inter Coricam maculam & disci circumferentiam plusquam duplo majus sit vna quàm alia vice: in altera vero macula, quippe circumferentiae viciniore, haec differentia, vnâ quam aliâ vice triplo maicrapparet. Hinc manifestum est, Lunam veluti magnetica virtute instinctam, constanter vna sui facie terrestrem globum respicere, nec vnquam inde diuerti. SAGR. Ecquando tandem ope huius admirabilis instruSAGR. menti factarum obseruationum inuentionumque finis statuetur. SALV. Si, qui fuit hactenus, idem quoque deinceps erit admirandarum inuentionum progressus, est quod speremus, nos procedente tempore visuros ea, quae iam ne quidem imaginatione concipere possumus. Sed vt ad institutum sermonem redeamus, aio, sextam Lunae cum Terra conuenientiam hanc esse, quod, quemadmodum Luna, magna temporis parte supplet defectum luminis solaris, & reflexione sui luminis noctes nobis satis claras efficit: ita Terra vicem ipsi Lunae reponens, refundit ipsi lumen, quod magis ei necessarium est, radios solares illuminatione fortissima reflectendo: quae illuminatio Lunarem, opinione mea, tanto magis superat, quanto Terrena superficies Lunarem excedit.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 57","label":"57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/57"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 59","label":"59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/59"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}